Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Arnobius
Adversus nationes

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LXIV-LXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXIV-LXV

LXIV.

1. Quid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere conviciari inexpiabiles cum eo conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu?

2. Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant nobilitatibus civitates, qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque divos, et quoscodiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus aris templis atque alio mactatis cultu ludorum et celebritate natalium.

3. Nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos mores, qui luxurias ac vitas vestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lascivientibus nudis, qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum:

4. solum Christum conpellare dilacerare, potestis si deum, vultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare.

5. Quodnam quaeso ob meritum dicite, evius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege, quia vobis inmortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum adseverationibus suasi?

6. Quodsi esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset et mitis, vel propter id solum eum deberetis amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.

LXV.

1. O ingratum et impium saeculum, o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione pravatum.

2. Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis rmedicamen pollicens tale quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis?

3. Et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi.

4. Eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et praeconium salutare credentibus.

5. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut verius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis?

6. Non placent ea quae dicit et cum offensionibus audiuntur a vobis: pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes vos viri et in suis erroribus fatuitantem relinquite volutari.

7. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam?

8. Cumque novitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, virtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License