Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Minucius Felix
Octavius

IntraText CT - Text

  • Capp. XVII-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVII-XX

17. "Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a deo factus, formatus, animatus. Quod ipsum explorare et eruere sine universitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem: sacrilegii enim vel maxime instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas invenire.
"Quo magis mihi videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?
"Caelum ipsum vide: quam late tenditur, quam rapide volvitur, vel quod in noctem astris distinguitur, vel quod in diem sole lustratur: iam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio. Vide et annum, ut solis ambitus faciat, et mensem vide, ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant. Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt.
"Quid? cum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna olivitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!
"Mari intende: lege litoris stringitur. Quicquid arborum est vide: quam e terrae visceribus animatur! Aspice oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant venis perennibus. Fluvios intuere: eunt semper exercitis lapsibus.
"Quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta camporum? quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?
"Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo deum fatetur artificem: status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi.

18. "Longum est ire per singula. Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes universi videmur et inter se singuli dissimiles invenimur.
"Quid nascendi ratio? quid? cupido generandi nonne a deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?
"Nec universitati solummodo deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur; Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare.
"Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem.
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur: quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit? Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.
"Vide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus. Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui universa, quaecumque sunt, verbo iubet, ratione dispensat, virtute consummat.
"Hic non videri potest: visu clarior est; nec conprehendi: tactu purior est; nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus. Nobis vero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem dei qui se putat nosse minuit; qui non vult minuere, non novit.
"Nec nomen deo quaeras: deus nomen est. Illic vocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: deo, qui solus est, dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, carnalem opineris; si regem, terrenum suspiceris; si dominum, intelleges utique mortalem. Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem.
"Quid quod omnium de isto habeo consensum? Audio vulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam 'deum' dicunt et 'deus magnus est' et 'deus verus est' et 'si deus dederit.' Vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? Et qui Iovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.

19. "Audio poetas quoque unum patrem divum atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit. Quid? Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, verius 'principio' ait 'caelum ac terras' et cetera mundi membra 'spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus' et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. Haec enim verba sunt:

deum namque ire per omnes
terrasque tractusque maris caelumque profundum,
unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes.

"Quid aliud et a nobis deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur?
"Recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam. Omitto illos rudes et veteres, qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de caelestibus disputavit. Is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formaverit. Esto altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inveniri, a deo traditum: vides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur. Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse. Quid? Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam. Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam superponit. Aristoteles variat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Theophrastus etiam variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus quoque mundo divinam mentem quamvis varie adscribit. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem modo naturae atque animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem. Eadem fere Chrysippus: vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon formam dei veri negat videri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt. Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur.
"Eadem fere et ista, quae nostra sunt: nam et deum novimus et parentem omnium dicimus at numquam publice nisi interrogati praedicamus.

20. "Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus vulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras et de hominibus arbores atque flores? Quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter erraverunt erga deos quoque maiores nostri: inprovidi, creduli rudi simplicitate crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia. Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License