Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Minucius Felix
Octavius

IntraText CT - Text

  • Capp. XXV-XXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVIII

25. "At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent. Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est! Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt? Nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis! Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius? Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est.
"Ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum.
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi: neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, adversus quos arma rapuerunt. At, quos prostraverant, detriumphatos colere coeperunt: quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt?
"Romanorum enim vernaculos deos novimus: Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii; Cloacinam Tatius et invenit et coluit, Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines! Sane et Acca Larentia et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae.
"Isti scilicet adversus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum imperium protulerunt: neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius vel Iuppiter Creticus vel Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena, vel Diana Taurica vel Mater Idaea vel Aegyptia illa non numina, sed portenta iuverunt.
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior. Ubi autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur? Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et Vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res publica summa regeretur.

26. "Iam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta testatus es et paenitenter omissa et observata feliciter. Clodius scilicet et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putaverunt. Quid? Regulus nonne auguria servavit et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. Pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore reipublicae parte prostratus est. Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit: eo facilius et navigavit et vicit.
"Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, philippizein Pythiam querebatur.
"At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigerunt. Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius.
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare. Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, vel quae non sunt videri, vel quae sunt non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos. Quid? Plato, qui invenire deum negotium credidit, nonne et angelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere conititur? Vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere.

27. "Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta. Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur. Hinc sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere, vates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur.
"Haec omnia sciunt pleraque pars vestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis verborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, de se verum confitentibus credite: adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.

28. "Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite. Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret. Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret. Adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur.
"Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus, ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos leonum et canum vultu deos dedicatis. Nonne et Apin bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? Nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et avibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur. Idem Aegyptii cum plerisque vobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.
"Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sint. Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit. Pro nefas! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi servitus durior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License