Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Minucius Felix
Octavius

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXIII-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIII-XXXVI

33. "Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu vivimus.
"Sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt] -- quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, vel, ut transeamus veteres, Flavi Iosephi, vel, si Romanis magis gaudes, Antoni Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos, sed a deo ut disciplinae transfugas deditos.

34. "Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire, caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse, desinere. Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet. Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exstructa est, destruatur.
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint.
"Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, beluas hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digni ista sententia est. Sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes vestros in aliquem modum nobiscum consonare.
"Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a deo, ut primum potuisse fingi ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? Porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur? Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus.
"Vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant virorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat et redeat? Expectandum nobis etiam corporis ver est.
"Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est.

35. "Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram voraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. Sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.
"Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de vestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.

36. "Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum deus fatus est? Qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis, vel si pauca, pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius.
"Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur. Et tamen quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives est? Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen quemadmodem sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. Aves sine patrimonio vivunt et in diem pecua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innnocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos.
"Et quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est; vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt. Omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt. Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License