1.
Quo nuntio Maximinus
audito dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occupa ret ac
Licinio morante omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium vindicaret,
ingressusque Bithyniam, quo sibi ad praesens favorem conciliaret, cum magna
omnium laetitia sustulit censum.
2.
Discordia inter ambos
imperatores ac paene bellum. Diversas ripas armati tenebant, sed condicionibus
certis pax et amicitia componitur et in ipso fretu foedus fit ac dexterae
copulantur.
3.
Redit ille securus et
fit qualis in Syria et in Aegypto fuit. Imprimis indulgentiam Christianis
communi titulo datam tollit, subornatis legationibus civitatum quae peterent,
ne intra civitates suas Christianis conventicula extruere liceret, ut suasu
coactus et impulsus facere videretur quod erat sponte facturus.
4.
Quibus annuens novo
more sacerdotes maximos per singulas civitates singulos ex primoribus fecit,
qui et sacrificia per omnes deos suos cotidie facerent et veterum sacerdotum
ministerio subnixi darent operam, <ut> Christiani neque
<conventicula> fabricarent neque publi ce aut privatim coirent, sed
comprehensos suo iure ad sacrificia cogerent vel iudicibus offerrent.
5.
Parumque hoc fuit, nisi
etiam provinciis ex altiore dignitatis gradu singulos quasi pontifices
superponeret, et eos utrosque candidis clamidibus ornatos iussit incedere.
6.
Facere autem para bat
quae iam dudum in Orientis partibus fecerat. Nam cum clementiam specie tenus
profiteretur, occidi servos dei vetuit, debilitari iussit.
7.
Itaque confessoribus
effodiebantur oculi, amputaban tur manus, pedes detruncabantur, nares vel
auriculae desecabantur.
|