Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XL.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL.

1. Erat clarissima femina, cui ex filiis iuvenibus iam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam ma trem alteram diligebat; cuius consilio negatam sibi suspicatur. Dat negotium praesidi Erati neo, ut eam cum dedecore interficiat.

2. Huic aliae duae adiunguntur aeque nobiles, quarum altera filiam virginem Vestalem Romae reliquerat, furtivae tunc Valeriae familiaris, altera virum habuit senatorem, non nimis Augustae proxima. Sed utraque ob eximiam pulchritudinem corporis ac pudicitiam necabantur.

3. Rapiuntur subito mulieres non ad iudicium, sed ad latrocinium; nec enim quisquam accusator extabat, invenitur quidam Iudaeus ob alia facinora reus, qui spe impunitatis inductus adversus insontes mentiatur. Iudex aequus et diligens extra civitatem <eum> cum praesidio, ne lapidibus obruatur, producit. Agebatur haec tragoedia Nicaeae.

4. Inrogantur tor menta Iudaeo, dicit quae iussus fuerat; illae ne obloquerentur, pugnis a tortioribus coercentur. Innocentes duci iubentur. Fletus et comploratio non illius tantum mariti qui aderat bene meritae uxori, sed omnium quos res indigna et inaudita contraxerat.

5. Ac ne impetu populi de carnificum manibus raperentur, promoti militari modo instructi, clibanarii, sagittarii prosequuntur. Ita mediae inter cuneos armatorum ad supplicium deductae.

6. Iacuissentque insepultae domesticis in fugam versis, nisi eas furtiva amicorum misericordia sepelisset. Nec adultero impunitas promissa persolvitur, sed patibulo adfixus aperit omne mysterium et sub extremo spiritu [inquit] omnibus qui videbant, innocentes occisas esse testatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License