Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XLIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIII.

1. Unus iam supererat de adversariis dei <Maximinus>: cius nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet nuper cum eo amicitiam confirmasset. Tamen ut audivit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimavit affinitatem illam duorum imperatorum contra se copulari.

2. Et ipse legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque amicitiam postulatum. Scribit etiam familiariter. Recipiuntur legati benigne; fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.

3. Maxentius tamquam divi num auxilium libenter amplectitur; iam enim bellum Constantino indixerat quasi necem patris sui vindicaturus.

4. Unde suspicio inciderat senem illum exitiabilem finxisse discordiam cum filio, ut ad alios succidendos viam sibi faceret, quibus omnibus sublatis sibi ac filio totius orbis imperium vindicaret.

5. Sed id falsum fuit. Nam id propositi habebat, ut et filio et ceteris extinctis se ac Diocletianum restitueret in regnum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License