Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XLV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLV.

1. Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem.

2. Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum movit e Syria hieme [quam] cum maxime saeviente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine.

3. Nam maximis imbribus et nivibus et luto et firgore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per viam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat.

4. Nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. Erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. Hos primum muneribus et promissis inlicere temptavit, postea vi et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam vis aut promissa valuerunt.

5. Iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. Hinc promovit Heracliam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.

6. Et iam Licinius festinato itinere cum paucis Hadriano polim venerat, cum ille accepta et deditionem Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo; nec enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem milibus totidem.

7. Qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obviam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe victoriae, quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta milium numerum collegisset. Sparsi enim milites per diversas regiones fuerant ad adunari omnes angustiae temporis non sinebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License