Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XLVI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLVI.

1. Propinquantibus ergo exercitibus iam futurum propediem proelium videbatur.

2. Tum Maxi minus eiusmodi votum Iovi vovit, ut si victoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret funditusque deleret.

3. Tunc proxima nocte Licinio quiescenti adsistit angelus dei monens, ut ocius surgeret atque oraret deum summum cum omni exercitu suo; illius fore victoriam, si fecisset.

4. Post has voces cum surgere sibi visus esset et cum ipse qui monebat adstaret, tunc docebat eum, quomodo et quibus verbis esset orandum.

5. Discusso deinde somno notarium iussit acciri et sicut audierat, haec verba dictavit: »Summe deus, te rogamus, sancte deus, te rogamus. Omnem iustitiam tibi commendamus, salutem nostram tibi commendamus, imperium nostrum tibi commendamus. Per te vivimus, per te victores et felices existimus. Summe, sancte deus, preces nostras exaudi; bracchia nostra ad te tendimus, exaudi sancte, summe deus."

6. Scribuntur haec in libellis pluribus et per praepositos tribunosquue mittuntur, ut suos quisque milites doceat. Crevit animus universis victoriam sibi credentibus de caelo nuntiatam.

7. Statuit imperator proeli um diei Kalendarum Maiarum, quae octavum annum nuncupationis eius implebant, ut suo potissimum natali vinceretur, sicut ille victus est Romae.

8. Maximinus voluit praeire maturius; pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie victor celebraret. Nuntiatur in castra movisse Maximinum. Capiunt milites arma obviamque procedunt. Campus intererat sterilis ac nudus, quem vocant Ergenum.

9. Erat iam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resolvunt, ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro imperatore precem dicunt. Audit acies peritura precantium murmur.

10. Illi oratione ter dicta virtute iam pleni reponunt capitibus galeas, scuta tollunt. Procedunt imperatores ad conloquium.

11. Ferri non potuit Maxi minus ad pacem: contemnebat enim Licinium ac desertum iri a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito moverat bellum, ut exercitu Licinii sine certamine accepto ad Constantinum duplicatis viribus statim pergeret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License