Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XLVII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLVII.

1. Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto adversarios invadunt. Illi vero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiverunt.

2. Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. Nullo loco auditur. Fit impetus in eum et ad suos refugit. Caedebatur acies eius impune et tantus numerus legionum, tanta vis militum a paucis metebatur.

3. Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum praemiorum memor; quasi ad devotam mortem, non ad proelium venissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. Iam strata erat ingens multitudo.

4. Videt Maximinus aliter rem geri quam putabat. Proiecit purpuram et sumpta veste servili fugit ac fretum traiecit. At in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem vel dedita vel in fugam [est] conversa est; ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator.

5. At ille Kalendis Mais, id est una nocte atque una die ***, Nico mediam alia nocte pervenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore et paucis ex palatio comitibus petivit Orientem.

6. Sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. Ita vestem resumpsit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License