1.
Licinius vero accepta
exercitus parte ac distributa traiecit exercitum in Bithyniam paucis post
pugnam diebus et Nicomediam ingressus gratiam deo, cuius auxilio vicerat,
retulit ac die Iduum Iuniarum Constantino atque ipso ter consulibus de
resituenda ecclesia huius modi litteras ad praesidem datas proponi iussit:
2.
»Cum feliciter tam ego
[quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum
cinvenissemus atque universa quae ad commoda et securitatem publicam
pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae videbamus pluribus
hominibus profutura, vel in primis ordinanda esse credidimus, quibus
divinitatis reverentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus
liberam potestatem sequendi religionem quam quisque voluisset, quod quicquid
<est> divinitatis in sede caelesti. Nobis atque omnibus qui sub potestate
nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.
3.
Itaque hoc consilium
salubri ac reticissi ma ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino
facultatem abnegendam putaremus, qui vel observationi Christianorum vel ei
religioni mentem suam dederet quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut
possit nobis summa divinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in
omnibus solitum favorem suum benivolentiamque praestare.
4.
Quare scire dicationem
tuam convenit placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino condicionibus quae
prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum nomine
<continebantur, et quae prorsus sinistra et a nostra clementia aliena
esse> videbantur, <ea removeantur. Et> nunc libere ac simpliciter unus quisque eorum, qui eandem
observandae religionis Christianorum gerunt voluntatem. Citra ullam
inquietudinem ac molestiam sui id ipsum observare contendant.
5.
Quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo
scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem isdem
Christianis dedisse.
6.
Quod cum isdem a nobis indultum esse pervideas, intellegit dicatio tua etiam
aliis religionis suae vel observantiae potestatem similiter apertam et liberam
pro quiete temporis nostri <esse> concessam, ut in colendo quod quisque
delegerit, habeat liberam facultatem. <Quod a nobis factum est. Ut neque
cuiquam honori neque cuiquam religioni detractum aliquid a nobis
<videatur>.
7.
Atque hoc insuper in persona Christianorum statuendum esse censuimus,
quod, si eadem loca, ad quae antea convenire consuerant, de quibus etiam datis
ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa. Priore
tempore aliqui vel a fisco nostro vel ab alio quocumque videntur esse mercati,
eadem Christianis sine pecunia et sine ulla pretii petitione, postposita omni
frustratione atque ambiguitate restituant; qui etiam dono fuerunt consecuti,
eadem similiter isdem Christianis quantocius reddant, etiam vel hi qui emerunt
vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benivolentia aliquid,
vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quae omnia
corpori Christianorum protinus per intercessionem tuam ac sine mora tradi
oportebit.
8.
Et quoniam idem Christiani non [in] ea loca tantum ad quae convenire
consuerunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad ius corporis eorum id est
ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege quam superius
comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam isdem
Christianis id est corpori et conventiculis eorum reddi iubebis, supra dicta
scilicet ratione servata, ut ii qui eadem sine pretio sicut diximus restituant,
indemnitatem de nostra benivolentia sperent.
9.
In quibus omni bus supra dicto corpori Christianorum intercessionem tuam
efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius compleatur,
quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur.
10.
Hactenus fiet, ut, sicut superius comprehensum est, divinus iuxta nos favor,
quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus
nostris cum beatitudine publica perseveret.
11.
Ut autem huius sanctionis <et> benivolentiae nostrae forma ad omnium
possit pervenire notitiam, prolata programmate tuo haec scripta et ubique
proponere et ad omnium scientiam te perferre conveniet, ut huius nostrae
benivolentiae [nostrae] sanctio latere non possit."
12.
His litteris propositis
etiam verbo hortatus est, ut conventicula <in> statum pristinum red
derentur. Sic ab eversa ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem,
menses plus minus quattuor.
|