1.
Post hunc interiectis
aliquot annis alter non minor tyrannus <Domitianus> ortus est. Qui cum
exerceret invisam dominationem, subiectorum tamen cervicibus incubavit quam
diutissime tutusque regnavit, donec impias manus adversus dominum tenderet.
2.
Postquam vero ad
persequen dum iustum populum instictu daemonum incitatus est, tunc traditus in
manus inimicorum luit poenas. Nec satis ad ultionem fuit quod est interfectus
domi; etiam memoria nominis eius erasa est.
3.
Nam cum multa mirabilia
opera fabricasset, cum Capitolium aliaque nobilia monumenta fecisset, senatus
ita nomen eius persecutus est, ut neque titulorum eius relinquerentur ulla vesti
gia, gravissime decretis etiam mortuo notam inureret ad ignominiam sempiternam.
4.
Rescissis igitur actis
tyranni non modo in statum pristinum ecclesia restituta est, sed etiam multo
clarius ac floridius enituit, secutisque temporibus, quibus multi ac boni
principes Romani imperii clavum regimenque tenuerunt, nullos inimicorum impetus
passa manus suas in orientem occidentemque porrexit,
5.
ut iam nullus esset
terrarum angulus tam remotus quo non religio dei penetrasset, nulla denique
[dei] natio tam feris moribus vivens, ut non suscepto dei cultu ad iustitiae
opera mitesceret. Sed enim postea longa pax rupta est.
|