Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • IV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV.

1. Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret ecclesiam; quis enim iustitiam nisi malus persequatur?

2. Et quasi huius rei gratia provectus esset ad illud principale fastigium, fuere protinus contra deum coepit, ut protinus caderet.

3. Nam profectus adversum Carpos, qui tum Daciam Moesiamque occupaverant, statimque circumventus a barbaris et cum magna exercitus parte delectus ne sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem dei oportebat, pabulum feris ac volucribus iacuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License