Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • VIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII.

1. Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius? Non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par voluntas, aequa sententia.

2. Hoc solum differebant, quod avaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in altero vero minor avaritia, sed plus animi, non ad bene faciendum sed ad male.

3. Nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam subiacerentque opulentissimae provinciae, vel Africa vel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat.

4. Et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus. Cruentissimus fiscus male partis opibus affluebant.

5. Iam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, verum etiam ad violandas primorum filias. Nam quacumque iter fecerat, avulsae a complexu parentum virgines statim praesto.

6. His rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.

7. Constantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License