Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XIV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV.

1. Sed Caesar non contentus est edicti legibus; aliter Diocletianum aggredi parat.

2. Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur velut hostes publici et [cum] ingenti invidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse, duos imperatores domi suae paene vivos esse combustos.

3. Diocletianus vero, qui semper se volebat videri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus excarnificari omnes suos protinus praecepit.

4. Sedebat ipse atque innocentes igne torrebat; item iudices universi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.

5. Erant certantes quis prior aliquid inveniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. Aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.

6. Sed quindecim diebus interiectis aliud rursus incendium molitus est, sed celerius animadversum, nec tamen auctor apparuit.

7. Tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne vivus arderet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License