1.
Furebat ergo imperator
iam non in domesticos tantum, sed in omnes; et primam omnium filiam Valeriam
coniugemque Priscam sacrificio pollui coegit.
2.
Potentissimi quondam
eunuchi necati, per quos palatium et ipse ante constabat; comprehensi
presbyteri ac ministri et sine ulla probatione aut confessione damnati cum
omnibus suis deducebantur.
3.
Omnis sexus et aetatis
homines ad exustionem rapti, nec singuli, quoniam tanta erat multitudo, sed
gregatim circumdato igni ambiebantur; domestici alligatis ad collum molaribus
mari mergebantur.
4.
Nec minus in ceterum
populum persecutio violenter incubuit. Nam iudices per omnia templa dispersi
universos ad sacrificia cogebant.
5.
Pleni carceres erant,
tormentorum genera inaudita excogitabantur, et ne cui temere ius diceretur,
arae in secretariis ac pro tribunali positae, ut litigatores prius
sacrificarent atque ita causas suas dicerent, sic ergo ad iudices tamquam ad
deos adiretur.
6.
Etiam litterae ad
Maximianum atque Constantium commeaverant, ut eadem facerent: quorum sententia
in tantis rebus expectata non erat. Et quidem senex Maximianus libens paruit per Italiam, homo non adeo
clemens.
7.
Nam Constantius, ne
dissentire a maiorum praeceptis videretur , conventicula, id est parietes, qui
restitui poterant, dirui passus est, verum autem dei templum, quod est in
hominibus, incolume servavit.
|