Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XVII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII.

1. Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam felicitas ab eo recisset, perrexit statim Romam, ut vicennalium diem celebraret, qui erat futurus a.d. duodecimum Kalendas Decembres.

2. Quibus sollemnibus celebratis cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis, quibus illi nonus consultatus deferebatur.

3. Tredecim dies tolerare non potuit, ut Romae potius quam Ravennae procederet consul, sed profectus hieme saeviente, frigore atque imbribus verberatus morbum levem, at per petuam contraxit vexatusque per omne iter lectica plurimum vehebatur.

4. Sic aestate transacta per circuitum ripae Istricae Nicomediam venit, morbo iam gravi insurgente; quo cum se premi videret, prolatus est tamen, ut circum quem fecerat dedicaret anno post vicennalia repleto.

5. Deinde ita languore <est> oppressus, ut per omnes deos pro vita eius rogaretur, donec Idibus Decembribus luctus repente in palatio, maestitia et lacrimae iudicum, trepidatio et silentium tota civitate.

6. Iam non modo mortuum, sed etiam sepultum dicebant, cum repente mane postridie pervagari fama quod viveret, domesticorum ac iudicum vultus alacritate mutari.

7. Non defuerunt qui suspicarentur celari mortem eius, donec Caesar veniret, ne quid forte a militibus novaretur.

8. Quae suspicio tantum valuit, ut nemo crederet eum vivere, nisi Kalendis Martiis prodisset, vix agnoscendus, quippe qui anno fere toto aegritudine tabuisset.

9. Et ille Idibus Decembribus morte sopitus animam receperat, nec tamen totam. Demens enim factus est, ita ut certis horis insaniret, certis resipisceret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License