Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XVIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII.

1. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto armorum civilium metu.

2. Agressus est ergo Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus validum et administrandae rei publicae inhabilem; debere illum requiescere post labores. Simul et exemplum Nervae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset.

3. Ille vero aiebat et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis vitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset;

4. Nervam vero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel aetate vel insolentia ferre non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad privatam vitam redisse, in qua consenuerat. Verum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.

5. At ille, qui orbem totum iam spe invaserat, quoniam sibi aut nihil praeter nomen aut <non> multum videbat accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari, ut duo sint in re publica maiores, qui summam rerum teneant, item duo minores, qui sint adiumento; inter duos facile posse concordiam servari, inter quattuor pares nullo modo.

6. Si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. Iam fluxisse annos quindecim <quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuvii relegatus cum gentibus barbaris luctare tur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent.

7. His auditis senex languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus fuisset, et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus "Fiat" inquit "si hoc placet".

8. Supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. "Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecimur?"--"Ita plane. Nam illorum filios nuncupari necesse est." Erat autem Maximiano <filius> Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique invisus fuit.

9. Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate singulari a militibus amaretur, a privatis et optaretur, eratque tunc praesens ian pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi.

10. "Quid ergo fiat?"--"Ille" inquit "dignus non est. Qui enim me privatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?"--Hic vero et amabilis est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior iudicetur."--"Ita fiet ut ego non possim facere quae velim. Eos igitur oportet nuncupari qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant nisi meo iussu."--

11. "Quos ergo faciemus?"--"Severum" inquit.--"Illumne saltatorem temulen tum ebriosum, cui nox pro die est et dies pro nocte?"--"Dignus" inquit "quoniam militibus fideliter praefuit, et cum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur."--

12. "Esto. Alterum quem dabis?"--"Hunc" inquit, ostendens Daiam adulescentem quendam semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum vocari de suo nomine. Nam et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutaverat ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione praestabat.--

13. Quis est hic quem mihi offers?"--"Meus" inquit "affinis."--At ille gemibundus "Non idoneos homines mihi das, quibus tutela rei publicae committi possit. "­ "Probavi eos" inquit.--"Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es.

14. Ego satis laboravi et providi quemadmodum me imperante res publica staret incolumis. Si quid accesserit adversi, mea culpa non erit."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License