Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX.

1. Maximianus postquam senibus expulsis quod voluit effecit, se iam solum totius orbis domi num [esse] ferebat, nam Constantium quamvis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et valitudine corporis impeditus.

2. Hunc sperabat brevi obiturum, et si non obisset, vel invitum exuere facile videbatur. Quid enim faceret, si a tribus cogeretur imperium deponere?

3. Habebat ipse Licinium veteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad omnia regenda utebatur; sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii locum nuncuparet Augustum atque fratrem,

4. tunc vero ipse principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae vicennalia celebraret, ac substituto Caesare filio suo, tunc erat novennis, et ipse deponeret, ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Severus et secundum Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus securam et tranquillam degeret senectutem.

5. Huc consilia eius tendebant. Sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata dissolvit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License