1.
Adeptus igitur maximam
potestatem ad vexandum orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit.
2.
Nam post devictos
Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus suis in servitium se addicant
et reges populo suo tamquam familia utantur, hunc morem nefarius homo in
Romanam terram voluit inducere: quem ex illo tempore victoriae sine pudore
laudabat.
3.
Et quia id aperte
iubere non poterat, sic agebat, ut et ipse libertatem hominibus auferret. In
primis honores ademit. Torquebantur ab eo non decuriones modo, sed primores etiam
civitatum, egregii ac perfectissimi viri, et quidem in causis levibus atque
civilibus. Si morte digni viderentur, cruces stabant, sin minus, compedes
parati.
4.
Matres familias ignavae
ac nobiles in gynaeceum rapie bantur; si quis esset verberandus, defixi in
stabulo pali quattuor stabant, ad quos nullus umquam servus distendi solebat.
5.
Quid lusorium vel
delicias eius referam? Habebat ursos ferociae ac magnitudinis suae simillimos,
quos toto imperii sui tempore elegerat; quotiens delectari libuerat, horum
aliquem adferri nominatim iubebat.
6.
His omnibus non plane
comedendi, sed obsorbendi obiectabant: quorum artus cum dissiparentur, ridebat
suavissime nec umquam sine humano cruore cenabat. Dignitatem non habentibus
poena ignis fuit.
7.
Id exitii primo
adversus Christia nos permiserat datis legibus, ut post tormenta damnati lentis
ignibus urerentur.
8.
Qui cum dele gati
fuissent, subdebatur primo pedibus lenis flamma tamdiu, donec callum solorum
contractum igni ab ossibus revelleretur.
9.
Deinde incensae faces et
exstinctae admovebantur singulis mem bris, ita ut locus ullus in corpore
relinqueretur intactus, et inter haec suffundebatur facies aqua frigida et os
umore abluebatur, ne arescentibus siccitate faucibus cito spiritus redderetur;
10.
quod postremo
accidebat, cum per multum diem decocta omni cute vis ignis ad intima viscera
penetrasset.
11.
Hinc rogo facto
cremabatur corpora iam cremata. Lecta ossa et in pulverem comminuta iactabantur
in flumina ac mare.
|