Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII.

1. Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat.

2. Nulla <poena> penes eum levis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux ferae in illo erant cotidiana et facilia.

3. Domestici et administratores lancea emendabantur. In causa [poena] capitis [et] animadversio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita vetera impetraverant bonam mortem.

4. Iam illa <prae> his levia fuerant: eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati. Litterae autem inter malas artes habitae et qui eas noverant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.

5. Licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. Iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in provincias immissi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License