1.
At vero illud publicae
calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates
semel missus. Censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis
tumultus et captivitatis horrendae species erant.
2.
Agri glebatim metiebantur,
vites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum capita
notabantur; in civitatibus urbanae ac rusticae plebes adunatae, fora omnia
gregibus familiarum referta; unus quisque cum liberis, cum servis aderant,
tormenta ac verbera personabant, filii adversus parentes suspendebantur,
fidelissimi quique servi contra dominos vexabantur, uxores adversus maritos.
3.
Si omnia defecerant, ipsi
contra se torquebantur et cum dolor vicerat, adscribebantur quae non
habebantur.
4.
Nulla aeta tis, valitudinis
excusatio, aegri et debiles deferebantur, aestimabantur aetates singulorum,
parvulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur. Luctu et maestitia plena
omnia.
5.
Quae veteres ad versus victos
iure belli fecerant, et ille adversus Romanos Romanisque subiectos facere ausus
est, quia parentes eius censui subiugati fuerant, quem Traianus Daciis assidue
rebellantibus poenae gratia victor imposuit.
6.
Post hoc pecuniae pro
capitibus pendebantur et merces pro vita dabatur. Non tamen isdem consistoribus
fides habebatur, sed alii super alios mittebantur tamquam plura inventuri, et
ut duplicabatur semper, illis non iuvenientibus, sed ut libuit addentibus, ne
frustra missi viderentur.
7.
Interea minuebantur animalia
et mortales obibant et nihilo minus solvebantur tributa pro mortuis, ut nec
vivere iam nec mori saltim gratis liceret. Mendici supererant soli a quibus nihil
exigi posset; quos ab omni genere iniuriae tutos miseria et infelicitas
fecerat.
8.
Atque homo iste pius misertus
est illis, ut non egerent. Congregari omnes iussit et exportatos naviculis in
mare mergi. Adeo hominem misericordem, qui providerit ne quis illo imperante
miser esset!
9.
Ita dum cavet ne quis
simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem verorum miserorum
contra omne ius humanitatis occidit.
|