Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXIV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV.

1. Iam propinquavit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coepe runt.

2. Nondum animum intenderat ad evertendum pellendumve Constantium, dum est occupa tus his rebus quas superius exposui; et expectabat obitum eius, sed tamen celeriter non putabat obiturum.

3. Qui cum graviter laboraret, miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi videndum, quem iam dudum <frustra repetierat>.

4. Ille vero nihil minus volebat. Nam et [in] insidiis saepe iuvenem adpetiverat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma civilia et, quod maxime verebatur, odia militum concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum obiece rat,

5. sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. Qui illum de manibus eius liberavit in ipso cardine. Namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset, dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, vel ipse illum occasione aliqua retentaturus vel praemissurus litteras, ut [Constantinus] a Severo teneretur.

6. Quae cum ille prospiceret, quiescente iam imperatore post cenam properavit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis evolavit.

7. Postridie imperator eum cum consulto ad medium diem usque dormisset, vocari eum iubet. Dicitur ei post cenam statim profectus. Indignari ac fremere coepit. Poscebat equos publicos, ut eum retrahi faceret. Nudatus ei cursus publicus nuntiatur. Vix lacrimas tenebat.

8. At ille incredibili celeritate usus pervenit ad patrem iam defi cientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. Atque ita in lecto suo requiem vitae, sicut optabat, accepit.

9. Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Christianos cultui ac deo suo reddere. Haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License