Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXVII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII.

1. Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum audita nece Severi inflammatum ira susceptis inimicitiis cum exercitu esse venturum et fortasse adiuncto Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset, <et> urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa proficiscitur in Galliam, ut Constantinum partibus suis conciliaret suae minoris filiae nuptiis.

2. Ille interea coacto exercitu invadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum trucidaturus; verum clausa et munita omnia offendit. Nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum; quippe qui numquam viderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem quam quas noverat civitates.

3. Tunc quae dam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.

4. Et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Severi exitum metuens ad pedes militum provolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa convertit ac fugam trepidus capessivit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur.

5. Quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia vel corrumperent, ut si quis insequi voluisset, utensilia non haberet.

6. Vastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, virgines violatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. Abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum.

7. Hoc modo se ad sedes suas recepit, cum Romanus quondam imperator, nunc populator Italiae, hostiliter universa vexasset.

8. Olim quidem ille ut nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius titulum immutari volebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License