Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius De mortibus persecutorum IntraText CT - Text |
|
|
XXVIII.1. Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed iuveni magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium. 2. Ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae vellet, et filio suo puerili aemulatione invidebat. Cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua vindicaret: quod facile videbatur, quia milites <ei> erant qui Severum reliquerant. 3. Advo cavit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. De quibus cum multa dixisset, convertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram. 4. Exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. Quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est]. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |