Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXIX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX.

1. Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus [est], profectus <est> ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo disputaret, re autem vera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret ac regnum eius teneret exclusus a suo.

2. Quo cumque venisset, aderat ibi Diocles a genere nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Severi locum. Itaque fit utroque praesente. Sic uno tempore sex fuerunt.

3. Qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: Redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumveniret, et ut posset fallere, deponit regiam vestem. Francorum gens in armis erat.

4. Persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret. Paucis militibus posse barbaros debellari , ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem.

5. Credit adulescens ut perito ac seni, paret ut soce ro: proficiscitur relicta militum parte maiore. Ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros invadit, donat ut solet large; fingit de Constantino quae in ipsum protinus recciderunt.

6. Imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. Admirabili celeritate cum exercitu revolat. Opprimitur homo ex improviso, nondum satis instructus, milites ad imperatorem suum redeunt.

7. Occupaverat Massiliam et portas observaverat. Accedit propius imperator et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat quid sibi voluisset, quod ei defuisset, cur faceret quod ipsum praecipue non deceret. Ille vero ingerebat maledicta de muris.

8. Tum subito a tergo eius portae reserantur, milites recipiuntur. Attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus. Audit scelera quae fecit, detrahitur ei vestis et increpito vita donatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License