Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXXI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI.

1. Ab hoc deus religionis ac populi sui vindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nef andae persecutionis auctorem, ut in eo etiam suae vim maiestatis ostenderet, iam de agendis et ipse vicennalibus cogitabat.

2. <Et ut>, qui iam dudum provincias afflixerat auri argentique indic tionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine vicennalium securem alteram inflixit.

3. Qua vexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? Officiorum omnium milites vel potius carnifices singulis adhaerebant. Cui prius satisfieret, incertum, venia non habentibus nulla. Sustinendi multiplices cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat.

4. Multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni vel exigua requies. Frequens super isdem hominibus vel ipsis iudicibus vel militibus iudicum pugna. Nulla area sine exactore, nulla vindemia sine custode, nihil ad victum laborantibus relictum. Quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos, tamen sustentabile aliquo modo vel spe futurorum.

5. Quid vestis omnis generis? Quid aurum? Quid argentum? Nonne haec necesse est ex venditis fructibus comparari? Unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omnes fructus auferas, universa nascentia violenter eripias?

6. Quis ergo non bonis suis eversus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad votum, quod non erat celebraturus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License