Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius De mortibus persecutorum IntraText CT - Text |
|
|
XXXII.1. Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nomi nari volebat. 2. Mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam servet; cedat aetati et honorem deferat canis. 3. At ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit. 4. Dolet bestia et mugit, quod cum ideo ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen tanti beneficii sui oblitus voluntati ac precibus suis impie repugnaret. 5. Victus contuma cia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Recepit ille maestus ac dolens et universos quattuor imperatores iubet nominari. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |