Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXXIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIII.

1. Iam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.

2. Medici secant curant. Sed inducta iam cicatrice scinditur vulnus et rupta vena fluit sanguis usque ad periculum mortis, vix tamen cruor sistitur. Nova ex integro cura. Tandem perducitur ad cicatricem.

3. Rursus levi corporis motu vulneratur; plus sanguinis quam ante decurrit. Albescit ipse atque absumptis viribus tenua tur, et tunc quidem rivus cruoris inhibetur.

4. Incipit vulnus non sentire medicinam; proxima quaeque cancer invadit et quanto magis circumsecatur, latius saevit. Quanto curatur, increscit.

cessere magistri.
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.

Undique medici nobiles trahuntur; nihil humanae manus promovent.

5. Confugitur ad idola: Apol lo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. Dat Apollo curam; malum multo peius augetur.

6. Iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. Conputrescunt forinsecus viscera et in tabem sedes tota dilabitur. Non desinunt tamen infelices medici vel sine spe vincendi mali fovere curare.

7. Repercussum medullis malum recidit introrsus et interna comprehendit, vermes intus creantur. Odor it non modo per palatium, sed totam civitatem pervadit. Nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae.

8. Comestur a vermibus et in putredinem corpus cum intolerandis dorolibus solvitur.

Clamores simul horrendos ad sidera tollit,
quales mugitus, fugit <cum> saucius <aram>
taurus.

9. Adponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Quis resolutis inaestimabile scatebat examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum viscerum pernicies fecunda generaverat.

10. Iam diverso malo partes corporis amiserant speciem. Superior usque ad vulnus aruerat et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat, inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreverat.

11. Et haec facta sunt per annum perpe tem, cum tandem malis domitus deum coactus est confiteri. Novi doloris urgentis per intervalla exclamat se restituturum dei templum satisque pro scelere facturum. Et iam deficiens edictum misit huiusmodi:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License