|
Thymoethas
"Dum fiscella tibi
fluviali, Tityre, iunco
texitur et raucis immunia rura
cicadis,
incipe, si quod habes gracili sub
harundine carmen
compositum. Nam te calamos inflare
labello.
Pan docuit versuque bonus tibi favit
Apollo.
Incipe, dum salices haedi, dum gramina vaccae
detondent, viridique greges permittere campo
dum ros et primi
suadet clementia solis.
Tityrus
Hos annos canamque
comam, vicine Thymoeta,
tu iuvenis carusque deis in carmina
cogis?
Diximus et calamis versus cantavimus
olim,
dum secura hilares aetas ludebat
amores.
Nunc album caput
et veneres tepuere sub annis;
iam mea ruricolae dependet fistula
Fauno.
Te nunc rura sonant; nuper nam carmine
victor
risisti calamos et dissona flamina Mopsi.
iudice me: mecum senior Meliboeus utrumque
audierat laudesque tuas sublime ferebat.
Quem nunc emeritae permensum tempora vitae
secreti pars orbis habet mundusque piorum.
Quare age, si qua tibi Meliboei gratia vivit,
dicat honoratos praedulcis tibia manes.
Thymoethas
Et parere decet iussis et grata iubentur.
Namque fuit dignus senior, quem carmine
Pan calamis, fidibus Linus aut Oeagrius Orpheus
concinerent totque acta viri laudesque sonarent.
Sed quia tu nostrae laudem deposcis avenae,
accipe quae super haec cerasus, quam cernis
continet, inciso servans mea carmina libro.
Tityrus
Dic age; sed nobis ne
vento garrula pinus
obstrepat, has ulmos potius fagosque
petamus.
Thymoethas
Hic cantare libet:
virides nam subicit herbas
mollis ager lateque tacet nemus
omne; quieti
aspice ut ecce
procul decerpant gramina tauri.
Omniparens aether et rerum causa,
liquores,
corporis et genetrix tellus, vitalis
et aer,
accipite hos cantus atque haec
nostro Meliboeo
mittite, si sentire datur post fata
quietis.
Nam si sublimes
animae caelestia templa
sidereasque colunt sedes mundoque
fruuntur,
tu nostros adverte modos, quos ipse
benigno
pectore fovisti, quos tu, Meliboee,
probasti.
Longa tibi cunctisque diu spectata
senectus
felicesque anni
nostrique novissimus aevi.
circulus innocuae clauserunt tempora
vitae.
Nec minus hinc nobis gemitus
lacrimaeque fuere,
quam si florentes mors invida
carperet annos,
nec tenuit tales communis causa
querelas.
Heu, Meliboee,
iaces mortali frigore segnis
lege hominum, caelo dignus canente
senecta
concilioque deum. Plenum tibi ponderis aequi
pectus erat. Tu ruricolum discernere lites
assueras, varias patiens mulcendo querelas.
Sub te ruris amor,
sub te reverentia iuris
floruit, ambiguos signavit terminus agros.
Blanda tibi vultu gravitas et mite serena
fronte supercilium, sed pectus mitius ore.
Tu, calamos aptare labris et iungere cera
hortatus, duras
docuisti fallere curas.
Nec segnem passus nobis marcere iuventam
saepe dabas meritae non vilia praemia musae.
Saepe etiam senior, ne nos cantare pigeret,
laetus Phoebea dixisti carmen avena.
Felix o Meliboee,
vale! Tibi frondis odorae
munera dat lauros carpens ruralis Apollo;
dant Fauni quod quisque valet, de vite racemos,
de messi culmos omnique ex arbore fruges;
dat grandaeva Pales spumantia cymbia lacte,
mella ferunt
Nymphae, pictas dat Flora coronas.
Manibus hic supremus honor: dant carmina Musae,
carmina dant Musae, nos et modulamur avena.
Silvestris te nunc platanus, Meliboee, susurrat,
te pinus; reboat te quidquid carminis echo
respondet silvae; te
nostra armenta loquuntur.
Namque prius siccis phocae pascentur in arvis
vestitusque freto vivet leo, dulcia mella
sudabunt taxi, confusis legibus anni
messem tristis hiems, aestas tractabit olivam,
ante dabit flores
autumnus, ver dabit uvas,
quam taceat, Meliboee, tuas mea fistula laudes.
Tityrus
Perge puer, coeptumque tibi ne desere carmen.
Nam sic dulce sonas ut
te placatus Apollo
provehat et felix dominam perducat
in urbem.
Iamque hic in silvis praesens tibi
Fama benignum
stravit iter,
rumpens livoris nubila pinnis.
Sed iam Sol demittit equos de
culmine mundi,
fulmineos suadens gregibus praebere
liquores "
|