Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium suarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse; ipsum coram adesse cernique. Rex benigne exceptos sequi iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum, cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium; iussitque ad flumen Indum procedere et navigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves ut, solutae, plaustris vehi possent rursusque coniungi. Post se Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit, eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit. Iam supervenerat Craterus. Itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit ne cui parceretur, munimentis urbis quam obsidebat incensis. Ceterum, dum obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.

2. Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est. Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit, vetusta cedro erant facta, conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium qui discrimen temptaverant obruti telis sunt. Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta, circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit; tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. A Libero Patre conditos se esse dicebant; et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant; inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit. Multa hedera vitisque toto gignitur monte: multae perennes aquae manant. Pomorum quoque varii salubresque suci sunt, sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri bacaeque et multa in illis rupibus agrestis est silva. Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae ac vitium folia decerperent, redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis collesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis, per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.

3. Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem Felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.

4. Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes, et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit, aeque usta et destituta incolentium fuga. Itaque rationem belli necessitas mutavit: divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit; oppressique, ubi non exspectaverant hostem, omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. superato deinde Choaspe amne, Coenon in obsidione urbis opulentae, - Beira incolae vocant, - reliquit; ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam, qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. Ad occidentem et a meridie, veluti de industria, rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent; quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra humore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. Haec munimenta contemplantem Alexandrum, consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere, nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit. Et forte in suram incidit telum; cuius spiculo evolso admoveri equum iussit; quo vectus, ne obligato quidem vulnere, haud segnius destinata exsequebatur. Ceterum, cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire. Non tamen ante se recepit in castra quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit.

5. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur, ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant; alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant. Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae; itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit; laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est. Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres; tantasque moles nulla ope quae cerneretur adiutas deorum numine agi credebant. Pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus. Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri. Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium. Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est; et credidere quidam plus formae quam miserationi datum. Pueroque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.

XI.

1. Hinc Polypercon, ad urbem Oram cum exercitu missus, inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus, urbem in dicionem redegit. Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornin nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operis esset, aditum se monstraturum esse promittens. LXXX talenta constituit daturum Alexander, et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exsequenda, quae obtulerat, dimisit. Leviter armatis dux datus est Mullinus, scriba regis: hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est; cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exsurgunt. Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis; ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via quam ut replerentur. Ad manum silva erat, quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur; quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit; clamorque exercitus se index alacritatis secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavisset. Intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti; iuvenesque promptissimos ex sua cohorte XXX delegit; duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit; sed, ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet, primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit; relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus; cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semet ipsos deflebant. Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus Barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. Evaserant tamen Alexander et Charus quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant. Sed cum superne tela Barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit, multosque hasta, quosdam gladio interemit. Sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt, et Barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. Ceterum Alexander, cum statuisset desistere incepto, - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur, - tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis; nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt, tympana suo more pulsantes. Tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri: ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant Barbari, ut tutior esset ipsis fuga, obscura nocte per invia saxa cursuris. Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam; tum, dato signo ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt. Plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. Rex, locorum magis quam hostium victor, tamen magnae victoriae sacrificiis et cultu deum fidem fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est. Petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.

XII.

1. Inde processit Ecbolima et, cum angustas itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit. Ipse, praegressus funditores ac sagittarios, deturbatis qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. Indi sive odio ducis, sive gratiam victoris regis inituri Ericen fugientem adorti interemerunt, caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit; honorem denegavit exemplo. Hinc ad flumen Indum sextis decumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum regnare se interim vellet, an privatum opperiri eius adventum. Permissoque ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus; non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est; elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem. Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat, iamque et ipse arma milites capere, et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur; idem Alexander quoque fecit, sive hostis, sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis; ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo Barbarus occurrisse se dixit cum exercitu, totas imperii vires protinus traditurum, nec exspectasse dum per nuntios daretur fides. Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem, nihil magis quam famam timere perfidiae.

2. Laetus simplicitate Barbari rex et dexteram fidei suae pignus dedit, et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro multaque pecora eximiae magnitudinis; tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. Quaerenti Alexandro plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. Abisares et Porus erant: sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat; et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. Omphyis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen quod patris fuerat; Taxilen appellavere populares, sequente nomine imperium in quemcumque transiret. Igitur, cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et quantum frumenti copiis quas Hephaestion duxerat praebitum a se esset ostendit, et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit, et M talenta ex praeda quam vehebat adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. Quae liberalitas sicut Barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis M. Rex haud oblitus, quam aegre tulisset quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License