Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

Caput I

1. Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: iam hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint exsequar: intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.

2. Nec sum ignarus hoc a me praecipue quod hic liber inchoat opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.

3. In ceteris enim admiscere temptavimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet verebamur.

4. Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:

"ac veluti pueris absinthia taetra medentes

cum dare conantur, prius oras pocula circum

adspirant mellis dulci flavoque liquore"

et quae secuntur.

5. Sed nos veremur ne parum hic liber mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab allis tradita continebit, habeat etiam quosdam qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias munierunt atque in suam quisque induxit sequentes.

6. Illi autem probant qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.

7. Est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea quae rudia atque inperfecta adhuc erant adicientibus quod invenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

8. Nam primus post eos quos poetae tradiderunt movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.

9. Is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.

10. Thrasymachus Calchedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem quam edidit Evathlus dicitur, et Hippias Elius, et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaites.

11. Antiphon quoque, qui et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat logodaedalos.

12. Horum primi communis locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quicquam quod ornatum oratorium habeat: eius aliqua ferri. Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiae fama dignum, ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum putent, haec autem quae feruntur ab aliis esse composita.

13. His successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditor Isocrates (quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit: nos tamen Aristoteli credimus).

14. Hinc velut diversae secari coeperunt viae. Nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo, ut traditur, versu ex Philocteta frequenter usus: "turpe esse tacere et Isocraten pati dicere". Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est.

15. Theophrastus quoque, Aristotelis discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes.

16. Fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius.

17. Praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium: quem studiose audisse cum in eam insulam secessisset dicitur Tiberius Caesar.

18. Hi diversas opiniones tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. Nam ipsius sola videtur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.

19. Romanorum primus, quantum ego quidem sciam, condidit aliqua in hanc materiam M. Cato, post M. Antonius [ille censorius] inchoavit: nam hoc solum opus eius atque id ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.

20. Praecipuum vero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes M. Tullius, post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset.

21. Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio, accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius Plinius tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium; veniet eorum laudi suum tempus: ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.

22. Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione inbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicumque ingenio non erit locus curae testimonium meruisse contentus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License