Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Caput X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

1. Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur),

2. alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.

3. hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur.

4. Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.

5. Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat.

6. Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.

7. Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.

8. Utrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur.

9. Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse] exponit Pedianus inquit: "argumentum tale est", et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: "veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat". Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.

10. Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili "argumentum ingens", vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad ... probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.

11. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat.

12. Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi opinione consensum est:

13. "deos esse", "praestandam pietatem parentibus", praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit.

14. Sic enim fiet argumentum: "cum providentia mundus regatur, administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum providentia regi".

15. Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur.

16. Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut "liberos a parentibus amari", alterum velut propensius: "eum qui recte valeat in crastinum perventurum", tertium tantum non repugnans: "in domo furtum factum ab eo qui domi fuit".

17. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat.

18. Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi.

19. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: "an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum", et contra veneficium in noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, "an scelus palam factum", "an falsum propter exiguam summam", quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.

20. Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda.

21. Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.

22. Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.

23. In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.

24. Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est:

25. patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus:

26. habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat):

27. animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud efficiunt.

28. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem.

29. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus.

30. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat.

31. Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

32. Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt.

33. ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent.

34. Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse.

35. Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est.

36. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License