Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

1. Ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere in animo est quae ab illo simplici modo indicandi recedunt, quod idem multis doctissimis viris video placuisse.

2. Omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intellegi vere possit oratio. Nam quo modo iudex doceri potest si desit inlustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?

3. Quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est emphasin, et supralationem veritatis et traiectionem, haec altera extenuationem et deprecationem. Qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem inpulsione?

4. Quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.

5. Quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. Verum ea plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.

6. Quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. At ea res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.

7. Simplex est sic rogare:"sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?": figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi: "quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?" et "quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?" et "patere tua consilia non sentis?" et totus denique hic locus.

8. Quanto enim magis ardet quam si diceretur "diu abuteris patientia nostra", et "patent tua consilia". Interrogamus etiam quod negari non possit: "dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?" aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus: "quo modo? qui fieri potest?" aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam: "quas peti terras iubes?"

9. aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium "heu quae me tellus", inquit, "quae me aequora possunt accipere?" aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius: "Audisne? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprendimus".

10. Totum hoc plenum est varietatis: nam et indignationi convenit: "et quisquam numen Iunonis adoret?" et admirationi:

"quid non mortalia pectora cogis,

auri sacra fames?"

11. Est interim acrius imperandi genus:

"non arma expedient totaque ex urbe sequentur?"

Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: "quid igitur faciam?"

12. Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab reo fustibus vapulasset, "innocens", inquit: tum declinandi, quod est frequentissimum: "quaero an occideris hominem", respondetur "latronem": "an fundum occupaveris", respondetur "meum", ut confessionem praecedat defensio:

13. ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti

"non ego te vidi Damonis, pessime, caprum

excipere insidiis?"

occurritur:

"an mihi cantando victus non redderet ille?"

14. cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario: "Apud quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit".

15. Aliter pro Caelio ficta interrogatione: "dicet aliquis: haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis?" et totus locus. Deinde: "ego, si qui, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit", et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum, sed statim subicere: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Quod schema quidam "per suggestionem" vocant.

16. Fit et comparatione: "uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet?" et alis modis tum brevius tum latius, tum de una re tum de pluribus. Mire vero in causis valet praesumptio, quae prolempsis dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio convenit.

17. Sed quamquam generis unius diversas species habet. Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quaedam praedictio, ut "dicam enim non augendi criminis gratia": quaedam emendatio, ut "rogo ignoscatis mihi, si longius sum evectus": frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus dici solet.

18. Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur +vel praesumptione+: "quamquam illa non poena sed prohibitio sceleris fuit", aut reprehensione: "cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est".

19. Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. cuius modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: "Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse infamiam illam iudicii corrupti?" et cetera.

20. Hoc etiam in praeteritum valet: nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "nescit trepida quid liceat feminae, quid coniugem deceat: forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri optulit: tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?"

21. aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: "quid suadetis?" et "vos interrogo" et "quid tandem fieri oportuit?" ut Cato: "cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?" et alibi:"communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse".

22. Sed non numquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: "quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?" deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem vocat.

23. Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, paradoxon, alii nominarunt, id est inopinatum.

24. Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio: "numquam fore credidi, iudices, ut reo Scauro ne quid in eius iudicio gratia valeret precarer".

25. Paene idem fons est illius quam "permissionem" vocant qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnumquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio: "perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem".

26. Quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quaeque sunt similia his fingimus. Unde sunt illa: "liberatus sum, respiravi", et "bene habet", et "quae amentia est haec?" et "o tempora, o mores!" et "miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor", et "magnae nunc hiscite terrae".

27. Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. Haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci parrhesian. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?

28. Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum dicit pro Ligario: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac voluntate mea ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te", non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest.

29. In illa vero sententia: "quid autem aliud egimus, tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?" admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat. Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quae prosopopoiiai dicuntur: mire namque cum variant orationem tum excitant.

30. His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.

31. Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Urbes etiam populique vocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum prosopopoiias dicant in quibus et corpora et verba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere dialogous malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.

32. Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi: nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo mollior fit figura: "etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce tulli, quid agis"? Illud audacius genus: "quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per te".

33. Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt "videtur mihi" et "nonne videtur tibi?" Sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.

34. Ut dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: "mater mea, quae mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit" et reliqua, deinde "exheres esto". Haec cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturae componitur.

35. Nam contra recitabatur testamentum: "P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate", et adiectis deinceps aliis "heres esto": incipit esse quodam modo parode, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.

36. Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: "hic aliquis" et "dicat aliquis".

37. Est et iactus sine persona sermo:

"hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles".

Quod fit mixtura figurarum, cum prosopopoiiai accedit illa quae est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim prosopopoiia in speciem narrandi. Unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in Titi Livi primo statim: "urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere".

38. Aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur apostrophe, mire movet, sive adversarios invadimus: "quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica?" sive ad invocationem aliquam convertimur: "vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci", sive ad invidiosam inplorationem: "o leges Porciae legesque Semproniae!

39. Sed illa quoque vocatur aversio quae a proposita quaestione abducit audientem:

"non ego cum Danais Troianam excindere gentem

Aulide iuravi".

Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prohoemium pro Caelio.

40. Illa vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec universa sed per partis: quem locum proximo libro subiecimus evidentiae. Et Celsus hoc nomen isti figurae dedit: ab aliis hypotyposis dicitur, proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis ut cerni potius videantur quam audiri: "ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat".

41. Nec solum quae facta sint aut fiant sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius si praeturam invasisset. Sed haec quidem tralatio temporum, quae proprie metastasis dicitur, in diatyposi verecundior apud priores fuit (praeponebant enim talia: "credite vos intueri", ut Cicero: "haec, quae non vidistis oculis, animis cernere potestis"):

42. novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controversia, cuius summa est quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: "duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque vis inprime".

43. Et post paulo: "Aspice, inquit, quod diu non credidisti. Ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo". Habet haec figura manifestius aliquid: non enim narrari res sed agi videtur.

44. Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam, alii topographian dicunt.

Eironeian inveni qui dissimulationem vocaret: quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. Igitur eironeia quae est schema ab illa quae est tropos genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intellegendum est), species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprendere:

45. primum quod tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut illud in Catilinam: "a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti"; in duobus demum verbis est ironia.

46. Ergo etiam brevior est tropos. At in figura totius voluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic +sensus sermonis et loci+ et tota interim causae conformatio, cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis (nam ideo dictus eiron, agens imperitum et admiratorem aliorum tamquam sapientium), ut, quem ad modum allegorian facit continua metaphora, sic hoc schema faciat tropos ille contextus.

47. Quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima quae ducitur a negando, quam nonnulli antiphrasin vocant: "non agam tecum iure summo, non dicam quod forsitan optinerem", et: "quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium possessiones datas, quid ereptas proferam?" et: "mitto illam primam libidinis iniuriam", et: "ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de sestertiis sescentis milibus", et: "possum dicere".

48. Quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus, ut Cicero: "hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus dicerem". Eiponeia est et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus:

"i, sequere Italiam ventis",

et cum ea quae nolumus videri in adversariis esse concedimus eis.

49. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt:

"meque timoris

argue tu, Drance, quando tot caedis acervos

Teucrorum tua dextra dedit".

Quod idem contra valet cum aut ea quae a nobis absunt aut etiam quae in adversarios reccidunt quasi fatemur:

"me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter".

50. Nec in personis tantum sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intellegi velis ratio, ut totum pro Q. Ligario prohoemium et illae elevationes: "videlicet, o di boni!",

51. "scilicet is superis labor est", et ille pro Oppio locus: "o amorem mirum! o benivolentiam singularem!" Non procul autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: "habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum", et concessio, cum aliquid etiam inicum videmur causae fiducia pati: "metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est", et pro Cluentio de invidia: "dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis": tertia consensio, ut pro eodem: "iudicium esse corruptum".

52. Hac evidentior figura est cum alicui rei adsentimur quae est futura pro nobis, verum id accidere sine adversarii vitio non potest. Quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apolloni Drepanitani: "gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico".

53. Interim augemus crimina quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, quamquam per se manifestam, tamen etiam vi orationis exaggerat.

54. Aposiopesis, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit adfectus, vel irae, ut "quos ego - sed motos praestat componere fluctus", vel sollicitudinis et quasi religionis: "An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum omnium - non audeo totum dicere" (cui simile est in prohoemio pro Ctesiphonte Demosthenis); vel alio transeundi gratia: "Cominius autem - tametsi ignoscite mihi, iudices".

55. In quo est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur, digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine aposiopesei potuit.

56. Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. Sed haec exempli gratia sufficient: "tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est - hoc quaeso, iudices, diligenter attendite", et pro Milone: "et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur".

57. Est alia non quidem reticentia, quae sit inperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio, ut illud: "nimis urgeo, commoveri videtur adulescens", et: "quid plura? ipsum adulescentem dicere audistis".

58. Imitatio morum alienorum, quae ethopoiia vel, ut alii malunt, mimesis dicitur,iam inter leniores adfectus numerari potest: est enim posita fere in eludendo. Sed versatur et in factis et in dictis: in factis, quod est hypotyposei, vicinum, in dictis quale est apud Terentium:

"Aut ego nescibam quorsum tu ires. Parvola

hinc est abrepta, eduxit mater pro sua.

Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis".

59. Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius adseverat quam eludit: "dicebam habere eos actorem Q. Caecilium". sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.

60. Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio: "sed quid ego ita gravem personam introduxi?" et quibus utimur vulgo: "inprudens incidi"; vel cum quaerere nos quid dicamus fingimus: "quid relicum est?" et: "num quid omisi?" et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: "unum etiam mihi relicum eius modi crimen est", et "aliud ex alio succurrit mihi" - unde etiam venusti transitus fiunt (non quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit:

61. "Hoc modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?"; et cum aliqua velut ignoramus: "Sed earum rerum artificem quem? - quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant".

62. Quod quidem non in hoc tantum valet; quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.

63. Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris et iterare quaedam schemate aliquo (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. Gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat in quod se velut novum intendant.

64. Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium:

"non licuit thalami expertem sine crimine vitam

degere more ferae";

quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus ut sine thalamis vitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur:

"o dixit, felicem coniuge matrem!"

65. huic vel confinis vel eadem est qua nunc utimur plurimum. Iam enim ad id genus quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in eironeiai, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.

66. Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis quam si relatio sit recta delectat.

67. Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capital est obicere ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; sed schematum condicio non eadem est: quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur;

68. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est.

69. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intellegatur sive non intellegatur. Sed licet modum adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt autem si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru: "duxi uxorem quae patri placuit"; aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat a quo vitiata sit:

70. tu, pater, nescis?" Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut iudex quaerat illud nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei quod a se inventum existimat credat.

71. Sed ne si optimae quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctoritatis. Nec pudor videtur quod non palam obicias, sed diffidentia. In summa sic maxime iudex credit figuris si nos putat nolle dicere.

72. Equidem et in personas incidi tales, et in rem quoque, quod est magis rarum, quae optineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar quae subiecisse dicebatur mariti testamentum: et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse, et verum erat.

73. Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo fuit nobis agendum ut iudices illud intellegerent factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et contigit utrumque. Quod non inservissem veritus opinionem iactantiae nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum.

74. Quaedam etiam quae probare non possis figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.

75. cum autem obstat nobis personae reverentia, quod secundum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. Hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. Nam +quo+ minus aut ipsi in quos dicimus aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam si velle nos credant?

76. Aut quid interest quo modo dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima quibus praecipere coeperam tempora hoc vitio laborarunt: dicebant enim libenter tales controversias. Quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.

77. Nam rectum genus adprobari nisi maximis viribus non potest: haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant - cum haec quae adfectatur ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuvat etiam quod auditor gaudet intellegere et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.

78. Itaque non solum si persona obstaret rectae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater qui infamem in matre filium secreto occidisset reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.

79. Nam quid impurius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione quod diluendum est? At si iudicum sumerent animum, scirent quam eius modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus cum in parentis abominanda crimina spargentur.

80. Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur positum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causae plerique fecerunt: "Tyrannidis adfectatae damnatus torqueatur ut conscios indicet: accusator eius optet quod volet. Patrem quidam dammavit, optat ne is torqueatur: pater ei contra dicit".

81. Nemo se tenuit agens pro patre quin figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. "At credibile est hoc eum velle". Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat.

82. "Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?" Ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis innocentem esse pertendat?

83. Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus: "patrocinium hoc voluit qui controversiam finxit". Fortasse enim noluit, sed esto voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum quid litigator velit.

84. Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat postulare, ut in illa controversia: "Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat ut militia vacaret e lege, quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat: contra dicit pater". Non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere.

85. Equidem rideo, quod [ipsi] sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque quas habet factus ex viro forti desertor.

86. Sed de una controversia loqui supervacuum est: ego in universum neque oratoris puto esse umquam praevaricari, neque litem intellego in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.

87. Non tamen nego esse controversias huius modi figuratas, ut est illa: "reus parricidii quod fratrem occidisset damnatu iri videbatur: pater pro testimonio dixit eum se iubente fecisse; absolutum abdicat". Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore iudicio adfirmavit mutare palam potest, et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus.

88. Ut autem nemo contra id quod vult dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.

89. Est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice, fit [ei] tamen spes aliqua clementiae non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: "raptor nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit pereat: qui exorato raptae patre suum non exorat agit cum eo dementiae":

90. nam si promittat hic pater, lis tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. Latro igitur optime: "Occides ergo? - Si potero". Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: "dura, anime, dura: here fortior fuisti".

91. Confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere ut relinquerent; et qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat ita declinavit victoriis utendum esse. Totum autem allegoriae simile est aliud dicere, aliud intellegi velle. Quaesitum etiam est quo modo responderi contra figuras oporteret.

92. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonae conscientiae est.

93. Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non is modo intellegant sed etiam credant.

94. Utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum "iura per patris tui cineres", paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum temere non esse.

95. Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: "quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur".

96. Eironeia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: "mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te volui occidere".

97. Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: "ita mihi contingat herede filio mori". Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.

98. Levissimum autem longe genus ex verbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: "praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt".

99. Comparationem equidem video figuram non esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus; et si talis eius forma qualis est pro Murena: "vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat" et cetera, nescio an orationis potius quam sententiae sit.

100. Id enim solum mutatur, quod non universa universis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque antitheton vocat.

101. Praeter illa vero quae Cicero inter lumina posuit sententiarum multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:

102. consummationem, quam Graecus diallagen vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: consequens (ille epakolouthesin) de quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum est syllogismos: minas, id est kataplexin: exhortationem, paraineticon. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit.

103. Praeter haec Celsus excludere, adseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti et versibus et ioco, et invidia et invocatione intendere crimen, quod est deinosis, adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras putat.

104. Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod est in parte finitionis.

105. Rutilius sive Gorgias anankaion, anamnesin, anthypophoran, antirrhesin, parauxesin, proekthesin (quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), enantioteta (unde sint enthymemata kat'enantiosin), metalempsin etiam, quo statu Hermagoras utitur.

106. Visellius quamquam paucissimas faciat figuras, epicheirema tamen, quod commentum vocat, et rationem appellans epicheirema inter eas habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adicit et sententiam. invenio qui adgregent his diaskevas, apagoreuseis, paradiegeseis. Sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License