Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • Capp. XLVII-XLIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLVII-XLIX

47. At vero rex Rothari postquam annos sedecim et menses quattuor regnum tenuerat, vita decedens, Langobardorum regnum Rodoald suo filio reliquit. Hic cum iuxta basilicam beati Iohannis baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam, iniqua cupiditate succensus, eius sepulchrum noctu aperuit et quicquid in ornamentis eius corporis repperit abstulit. Cui beatus Iohannes per visionem apparens, eum vehementer exterruit eique dixit: "Cur ausus es corpus istius hominis contingere? Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia igitur hoc facere praesumpsisti, numquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis". Quod ita quoque factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Iohannis oraculum ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro ruebat inpulsus. Veritatem in Christo loquor; hoc mihi ipse retulit qui hoc ipsum suis oculis factum vidit. Rodoald igitur post funus patris Langobardorum regnum suscipiens, Gundipergam Agilulfi et Theudelindae sibi filiam [in matrimonium] sociavit. Haec Gundiperga regina ad instar suae genetricis, sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem basilicam in honorem beati Iohannis baptistae construxit, quam mire ex auro et argento peplisque decoravit rebusque singulis opime ditavit; in qua et eius corpus tumulatum quiescit. Haec dum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset, proprius eius servus Carellus nomine a rege expetiit; ut cum eoqui reginaecrimen ingesserat pro castitate suas dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo adstante superavit. Regina vero post hoc factum ad dignitatem pristinam rediit.

48. Rodoald quoque, ut fertur, dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnaverat [mensibus]. Huic successit in regni regimine Aripert, filius Gundoaldi, qui fuerat germanus Theudelindae reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum domini Salvatoris, quod extra portam occidentalem, quae dicitur Marenca, situm est; quod et ornamentis variis decoravit et substantiis sufficienter ditavit.

49. His diebus defuncto Eraclio Augusto apud Constantinopolim, Heraclones, eius filius, cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus, germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo, Constantinus, eiusdem filius, ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License