Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER QUINTUS

Capp. I-III

1. Confirmato itaque Grimuald regno aput Ticinum, non multo post tempore iam dudum pactam sibi Ariperti regis filiam, cuius germanum Godepertum extinxerat, duxit uxorem. Beneventanum vero exercitum, cuius auxilio regnum adeptus erat, multis dotatum muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos retenuit, largissimas eis tribuens possessiones.

2. Qui postquam conperit Perctarit profugum Scithiam appetisse et aput Cacanum demorari, eidem Cacano Avarum regi per legatos mandavit, ut, si Perctarit in suo regno detineret, cum Langobardis et secum pacem, quam hactenus habuerat, deinceps habere non possit. Haec Avarum rex audiens, adscito Perctarit, dixit ei ut in quam partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis inimicitias contraherent. Perctarit vero haec audiens, Italiam ad Grimualdum reversurus repetiit; audierat enim eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem civitatem venisset, misit ante se ad Grimualdum . regem Unulfum sibi fidelissimum virum, qui suum ei adventum nuntiaret. Unulfus vero ad regem veniens, Perctarit in eius fide adventare nuntiavit. Haec ille audiens, fidenter promisit, in sua eum fide venientem nihil mali passurum fore. Inter haec Perctarit adveniens, ad Grimualdum ingressus, cum eius se vestigiis advolvere conatus esset, rex eum clementer retenuit atque ad suum osculum erexit. Ad quem Perctarit: "Servus tuus sum;" inquit "sciens te christianissimum et pium esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua clementia ad tua vestigia veni". Cui rex, ut solebat, iureiurando ita repromisit dicens: ."Per eum qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me venisti, nihil in aliquo mali patieris, sed ita te ordinabo, ut decenter vivere possis". Tunc ei in spatiosa domo hospitium praebens, eum post viae laborem habere requiem iussit; praecipiens eidem ex publico victum et quaeque essent necessaria largius ministrari. Perctarit vero cum ad hospitium sibi a rege praeparatum venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae concurrere, ut eum vel viderent vel pristina notitia cognitum salutarent. V erum quid non mala lingua inrumpere potest? Mox namque venientes ad regem quidam maligni adulatores, regi denuntiant, quia, nisi Perctarit citius vita privaret, ipse regnum protinus cum vita perderet; adseverantes, ob hoc ad eum totam concurrere civitatem. His auditis Grimuald nimium credulus effectus, et quod promiserat oblitus, in innocentis Perctarit statim necem accenditur, consiliumque iniit, qualiter eum, quia iam hora tardior erat, in crastino vita privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina quoque praecipua variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare posset, quatenus multa eadem nocte potatione resolutus vinoque sepultus, de sua nihil salute cogitare valeret. Tunc unus qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem Perctarit ferculum regium adtulisset, quasi eum salutaturus sub mensam caput mittens, eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit. Perctarit vero statim suo pincernae praecepit, ut sibi in fiala argentea non aliud quam ali quantulum aquae propinaret. Cumque ii qui diversi generis potiones ei a rege deferebant de verbo regis eum rogarent, ut totam fialam biberet, ille in honorem regis se totam bibere promittens, parum aquae libabat d e argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent, quod ille avidissime biberet, rex laetus respondit: "Bibat ebriosus ille; cras enim pariter eadem vina mixta cum sanguine refundet". Perctarit vero Unulfum citius ad se adscitum, de sua morte ei regis consilium nuntiavit. Qui statim ad domum suam puerum misit, ut Sibi lectisternia deferret, lectumque sibi iuxta stratum Perctarit fieri praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites direxit, qui domum, in qua Perctarit quiescebat, ne aliquo modo effugere posset, custodire deberent. Cumque coena finita esset, et egressis omnibus Perctarit tantum ed Unulfus ac vestiarius Perctarit remansissent, qui utique eidem satis erant fideles, consilium ei aperiunt et obsecrant eum, ut, cum Perctarit fugeret, ipse eum quamdiu possit intra eundem cubiculum quiescere simularet. Cumque se ille hoc facturum spopondisset, Unulfus pannos suos lectaricios et culcitram ursinamque pellem supra dorsum ac cervicem Perctarit inposuit, eumque ex consilio quasi rusticanum servum extra ianuam inpellere coepit, multasque ei iniurias faciens, fuste eum insuper percutere desuper et urguere non cessabat, ita ut inpulsus atque ictus saepius ad terram corrueret. Cumque eundem Unulfum regii satellites, qui ad custodiam positi erant, requirerent, quid hoc esset: "Servus iste" inquit "nequam lectum mihi in cubiculo ebriosi istius Perctarit statuit, qui in tantum vino plenus est, ut quasi mortuus ita cubet. Sed satis est, quod eius nunc usque amentiam secutus sum, iam deinceps in vita domni regis in domo propria manebo". Haec illi audientes et vera quae audierant esse credentes, laeti effecti sunt, et eum pariterque Perctarit, quem putabant servum et qui opertum, ne agnosceretur, habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt. Illis autem abeuntibus, vestiarius ille fidelissimus, obserato diligenter ostio, remansit intrinsecus solus. Unulfus vero Perctarit de muro anguli, qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit eique quos potuit socios coniunxit. Qui, arreptis quos in pastu invenerant equis, eadem nocte ad Astensem properant civitatem, in qua Perctarit amici manebant et qui adhuc Grimualdo rebelles extabant. Deinde quantocius Perctarit Taurinensem urbem petens, ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam pervenit. Sicque Deus omnipotens dispositione misericordiae et innocentem a morte eripuit et regem ex animo bona facere cupientem ab offensione servavit.

3. At vero rex Grimoald dum Perctarit in hospitio suo quiescere putaret, ab eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde adstare fecit, ut per eorum medium Perctarit deduceretur, quatenus effugere minime posset. Cumque a rege missi venissent, qui Perctarit ad palatium evocarent, et ad ostium [cubiculi, in] quo eum quiescere putabant, pulsassent, vestiarius ille qui introrsus erat rogabat eos dicens: "Misericordiam cum eo facite eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus gravissimo.somno deprimitur". Quod cum illi adquievissent, hoc ipsum regi nuntiaverunt, quia adhuc Perctarit gravi somno quiesceret. Tunc ille: "Sic" inquit "hesterna sera se vino opplevit, ut adhuc vigilare non possit?". Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam cubiculi, in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit aliquantulum adhuc dormire permitterent. Qui irati vociferantes, iam satis ebriosum illum quievisse, mox calcibus eiusdem cubiculi ostium confringunt, ingressique Perctarit in lectulo requirunt. Quem cum non invenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi repperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Perctarit factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim capillis adprehensum, furentes eumque verberantes, ad palatium pertrahunt. Eumque in regis praesentiam perducentes, fugae Perctarit hunc esse conscium ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit eumque per ordinem, qualiter Perctarit effugisset, inquisivit. Ille regi universa sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus requisivit dicens: "Quid vobis de homine isto videtur, qui talia perpetravit?". Tunc omnes una voce responderunt, esse eum dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex: "Per (eum) qui me nasci fecit" inquit "dignus est homo iste bene habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusavit". Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens eum, ut sibi eandem fidem quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda largiturum promittens. Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset, nuntiatum est ei, quod in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset. Qui mox ad eum misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum in sua fide veniret. Unulfus vero talem regis promissionem audiens, mox ad palatium venit, atque ad regis vestigia provolutus, interrogatus ab eo est, quomodo [aut qualiter] Perctarit evadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex eius fidem et prudentiam conlaudans, omnes eius facultates et quicquid habere poterat eidem clementer concessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License