Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Cumque post aliquot tempus rex Unulfum inquireret, utrum vellet ipsis diebus cum Perctarit esse, ille iureiurando ait, prius se vellet cum Perctarit mori, quam usquam alibi in summis deliciis vivere. Tunc rex etiam vestiarium illum requisivit dicens utrum melius ei esset secum in palatium manere, an cum Perctarit in peregrinatione degere. Qui cum ei similia sicut et Unulfus respondisset, rex eorum verba benigne suscipiens eorumque fidem conlaudans, praecepit Unulfo, ut quicquid vellet de domo sua tolleret, pueros scilicet et equos et diversam supellectilem, et ad Perctarit inlaesus properaret. Pari etiam modo et vestiarium illum absolvit. Qui omnia sua secundum benignitatem regis sufficienter tollentes, cum eiusdem regis adiutorio Francorum in patriam ad suum dilectum Perctarit sunt profecti.

5. Hac tempestate Francorum exercitus de Provincia egrediens, in Italiam introivit. Contra quos Grimuald cum Langobardis progressus, hac eos arte decepit. Fugere quippe se eorum impetum simulans, castra sua simul cum tentoriis et diversis pariter referta bonis praecipueque vini optimi copia hominibus omnino vacua reliquit. Quo dum Francorum acies advenissent, existimantes Grimualdum cum Langobardis pavore deterritos castra integra reliquisse, mox laeti effecti certatim cuncta invadunt coenamque affluentissimam instruunt. Qui dum diversis epulis multoque degravati vino somnoque quievissent, Grimuald super eos post noctis medium inruens, tanta eos caede prostravit, ut vix pauci ex eis elapsi patriam valuerint reppedare. Qui locus, ubi hoc gestum est proelium, Francorum usque hodie Rivus appellatur, nec longe distat ab Astensis civitatis liminibus.

6. His diebus Constantinus Augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam a Langobardorum manu eruere cupiens, Constantinopoli egressus, per litoralia iter habens, Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit. Qui tamen prius ad solitarium quendam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et optinere possit. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem Augusto respondit: "Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet autem tempus, quando ipsum oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit". Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem beati Iohannis basilicam, quae utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris non pro vitae merito, sed praemiorum datione, isdem locus venerabilis largiretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License