Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Insequenti post tempore mense augusto a parte orientis stella cometis apparuit nimis fulgentibus radiis, quae post semet ipsam reversa disparuit. Nec mora, gravis pestilentia ab eadem parte orientis secuta, Romanum populum devastavit. His diebus Domnus papa Romanae ecclesiae locum qui Paradisus dicitur ante basilicam beati apostoli Petri candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.

32. Hac tempestate Francorum regnum aput Gallias Dagipertus regebat, cum quo rex Grimuald pacis firmissimae foedus inierat. Cuius Grimualdi vires Perctarit etiam aput Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Brittaniam insulam Saxonumque regem properare disponit.

33. At vero Grimuald nono die post flevotomum in suo palatio constitutus, accepto arcu cum columbam sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena dirupta est. Cui, ut ferunt, medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privarunt luce. Hic in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua capitula legis, quae ei utilia visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus, calvo capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus. Sepultum autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem Ariperti regis expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit, regnavitque ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem ascendit, ut ad Brittaniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum per pelagus navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit in eadem nave consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi esset, ille qui clamabat subiunxit: "Dicite illi, revertatur in patriam suam, quia tertia die est hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est luce". Quo audito, Perctarit statim post se reversus est, veniensque ad litus, invenire personam non potuit, quae ei de Grimualdi morte nuntiavit; unde arbitratus est, non hunc hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam tendens, cum ad claustra Italiae venisset, iam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem cum magna Langobardorum multitudine praeparatam, se repperit expectari. Itaque Ticinum reversus, exturbato Garibaldo puerulo a regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem Grimualdi in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus, iustitiae tenax pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit exindeque Rodelindam suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License