Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

37. Qui cum decem et octo annos, et primum solus et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam domini Salvatoris, quam Aripert, eius genitor, construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore pleno, mitis per omnia et suavis. At vero Cunincpert rex Hermelindam ex Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem, puellam ex nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore et flavis prolixisque capillis pene usque ad pedes decoratam vidisset, eius pulchritudinem suo viro Cunincperto regi laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem appellant perrexit secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens, Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam venire faciens, cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine intra Ticinum appellatum est, misit.

38. Alahis vero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone et Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam iusiurandum quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunincpert abesset, regnum eius et palatium intra Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis ecclesiae episcopus vir Domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter instructus. Is cum Alahis palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo ipse vel sua ecclesia adversi perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem scilicet et religiosum virum, ad eum misit perque eum ei dem Alahis benedictionem sanctae suae ecclesiae transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores adstare benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus, omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: "Ite, dicite illi, si munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem". Thomas vero cum hos sermones audisset, ita respondit: "Nuntiate ei, quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum". Cui Alahis ita iterato mandavit: "Ego non dico de femoralibus, sed de his quae intra femoralia habentur". Ad haec Thomas ita respondit: "Ite, dicite illi: "Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire; nam ille nullatenus potest". Cumque eundem diaconem Alahis ad se ingredi fecisset, aspere satis et obiurgando cum eo locutus est. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum optinuit.

39. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus ei tremisses de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem Alahis reddidit. Ad quem Alahis, sperans puerulum parum intellegere, ita locutus est: "Multos ex his genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus voluerit, daturus est". Qui puer cum vespere domum ad patrem regressus esset, cum suus genitor requisivit, si quid ei illo die rex locutus fuisset, ille patri omnia ut facta fuerant et quid sibi rex dixerat nuntiavit. Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem adscitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium ineunt, qualiter Alahis tyrannum regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius ad palatium profecti, ita Alahis dixerunt: "Quid dignaris in civitate residere? Ecce omnis civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunincpert ita dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere vires. Egredere et vade in venationem et exerce te cum iuvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc civitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cunincperti caput adferamus". Qui eorum verbis persuasus, [extra] civitatem egressus atque ad Urbem vastissimam silvam profectus est ibique se iocis et venationibus exercere coepit. Aldo vero et Grauso euntes ad lacum Comacinum ingressique navem, ad Cunincpertum profecti sunt. Ad quem venientes, eius pedibus provoluti, se contra eum nequiter egisse professi sunt, eique, quid Alahis malitiose contra eos locutus fuerit, vel quale ipsi ad eius perditionem consilium eidem dederint, nuntiarunt. Quid plura? Pleverunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes, in quo Cunincpert veniret, ut ipsi ei civitatem Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunincpert Ticinum adveniens, ab eis libentissime susceptus palatium suum ingressus est. Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici, iuvenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque eum cum lacrimis amplexantes, Deo gratias de eius reversione, inaestimabili gaudio repleti, conclamabant; quos ille omnes prout potuit osculatus est. Nuntius subito ad Alahis pervenit, adimplesse Aldonem et Grausonem quod ei promiserant: et caput Cunincperti attulisse, et non solum caput, sed et totum corpus, eumque adfirmans in palatio consedere. Quod ille audiens, animo consternatus est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans, exinde egressus, per Placentiam ad Austriam rediit singulasque civitates partim blanditiis partim viribus sibi socians adscivit. Nam Vincentiam veniens, contra eum eius cives egressi, bellum paraverunt; sed mox victi, eius socii effecti sunt. Inde exiens, Tarvisium pervasit, pari modo etiam et reliquas civitates. Cumque contra eum Cunincpert exercitum colligeret, et Foroiulani in eius auxilium iuxta fidelitatem suam vellent proficisci: ipse Alahis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Foroiuli quadraginta et octo milibus distat et est in itinere Ticinum pergentibus, in silvam quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulanorum exercitus sparsim veniret, omnes eos, sicut veniebant, iurare sibi conpulit, diligenter cavens, ne aliquis ex his retro reversus venientibus hoc aliis nuntiaret; sicque omnes a Foroiuli venientes eius sunt sacramentis adstricti. Quid plura? Cum omni Alahis Austria, econtra Cunincpert cum suis venientes, in campo cui Coronate nomen est castra posuere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License