Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. XL-XLI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XL-XLI

40. Ad quem Cunincpert nuntium misit, mandans ei, ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset utrorumque exercitum fatigare. Ad quae verba Alahis minime consensit. Cui cum unus e suis, genere Tuscus, ei persuaderet, virum bellicosum fortemque eum appellans, ut contra Cunincpertum audenter exiret, Alahis ad haec verba respondit: "Cunincpert, quamvis ebriosus sit et stupidi cordis, tamen satis est audax et mirae fortitudinis. Nam tempore patris eius quando nos erabamus iuvenculi, habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra dorsum eorum lanam adprehendens, extenso eos brachio a terra levabat; quod quidem ego facere non poteram". Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: "Si tu cum Cunincperto pugnam inire singulari certamine non audes, me iam in tuo adiutorio socium non habebis". Et haec dicens, proripuit se et statim ad Cunincpertum confugiit et haec ipsa illi nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronate. Cumque iam prope essent, ut se coniungere deberent, Seno diaconus Ticinensis ecclesiae, qui custus erat basilicae beati Iohannis baptistae, quae intra eandem sita est civitatem, quam quondam Gundiperga regina construxerat, cum nimium diligeret regem et metueret, ne rex in bello periret, ait ad regem: "Domine rex, omnis vita nostra in tua salute consistit; si tu in bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alahis per diversa supplicia extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum tuorum, et ego vadam et pugnabo cum isto tyranno. Si ego obiero, tu recuperabis causam tuam; si vero vicero, maior tibi, quia per servum viceris, gloria adscribetur". Cumque rex hoc se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius fideles cum lacrimis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat adsensum praeberet. Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus et lacrimis, loricam suam, galeam atque ocres et cetera arma diacono praebuit in suaque persona eum ad proelium direxit. Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et habitus, ita ut, cum fuisset de tentorio armatus egressus, rex Cunincpert ab omnibus esse putaretur. Commissum itaque est proelium et totis viribus decertatum. Cumque Alahis ibi magis intenderet, ubi regem esse putaret, Cunincpertum se extinxisse putans, Senonem diaconem interfecit. Cumque caput eius amputari praecepisset, ut, levato eo in conto, "Deo gratias" adclamarent, sublata casside, clericum se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans: "Heu me!" inquit "nihil egimus, quando ad hoc proelium gessimus, ut clericum occideremus! Tale itaque nunc facio votum, ut, si mihi Deus victoriam iterum dederit, quod unum puteum de testiculis impleam clericorum".

41. Igitur Cunincpert perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque corda, sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies, et hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque iam prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert ad Alahis iterato in haec verba mandavit: "Ecce, quantus populus ex utraque parte consistit! Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare victoriam, omnem hunc populum salvum et incolomem ipse possideat". Cumque Alahis sui hortarentur, ut faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse respondit: "Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem conspicio". Tunc unus ex illis: "Prae pavore" inquit "cernis quod non est; et tibi iam tarde est modo ista meditari". Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante [se] Domino, victoriam cepit. Exercitus quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit. E quibus quem mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque Alahis detruncatum cruraque eius succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia, cum invitus Alahis iurasset, propter hoc nec regi Cunincperto nec Alahis auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent, ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto, rex Cunincpert corpus Senoni diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam ipse rexerat, mirifice sepelire mandavit; ipse vero regnator cum omnium exultatione et triumpho victoriae Ticinum reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License