Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Dum haec in Italia geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae unam in domino nostro Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem heresem excitarunt Georgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae ecclesiae missi ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis episcopus; qui omnes eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi. Eo tempore Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi hac de causa satis utilem rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato sinodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino nostro Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam duae credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod deitatis est? Ego, inquit, et pater unum sumus. Vis audire quod humanitatis? Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem cum evangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta sinodus universalis Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta, temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii sui.

5. His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est. Solis quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto nonas maias effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus mensibus, hoc est iulio, augusto et septembrio; tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, aput urbem Romam ad sepulchra ducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut, cunctis civibus per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc cuidam per revelationem dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica beati Petri quae ad Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.

6. Rex vero Cunincpert dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria "marpahis" dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem et Grausonem vita privare deberet: repente in fenestra, iuxta quam consistebant, una de maiusculis musca consedit; quam Cunincpert cultello ut extingueret percutere volens, eius tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso dum ad palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est; qui eis dixit, quod eos Cunincpert, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilicae confugiere. Moxque Cunincperto regi nuntiatum est, quod Aldo et Grauso in basilica beati Romani martyris confugissent. Tunc Cunincpert stratorem suum arguere coepit, ut quid suum consilium prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: "Domine mi rex, tu scis, quia, postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exivi; et quomodo hoc alicui dicere potui?". Tunc rex [ad] Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos, ut quid in locum sanctum confugium fecissent. Qui respondentes dixerunt: "Quia nuntiatum est nobis, quod nos dominus rex occidere vellet". Iterato rex misit ad eos, sciscitans, quis fuerit ille qui eis nuntiaverit, mandans eis, ut, nisi ei nuntiatorem proderent, eius gratiam invenire non possint. Tunc illi sicut factum fuerat regi mandaverunt, dicentes, claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum habebat et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium. Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit et in reliquum eosdem in loco fidelium habuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License