Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

43. Eo tempore Liutprand rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae ecclesiae confirmavit. Nec multum post idem regnator Guntrut, filiam Teutperti Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium duxit; de qua unam solummodo filiam genuit.

44. Per haec tempora Faroaldus Spolitanorum ductor Classem civitatem Ravennantium invasit; sed iussu regis Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem filius suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum eius invasit. His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratia Romam ad beatorum apostolorum vestigia venit.

45. Aput Foroiuli igitur sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus, vir egregius, qui erat Tarvisianae ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando principe, Aquileiensem ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore Pemmo Foroiulanis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium filios, quos cum suis natis nutrierat, [eos] iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, inmensam Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit; nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice iuxta voluntatem suam se de Sclavis ultus esset, tercia vice, prohibente duce et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: "Iam satis" inquit "meorum filiorum mortem vindicavi, et iam, si advenerit, laetus suscipiam mortem". Factumque est, et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma formidare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License