Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Capp. LV-LVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVIII

55. His diebus Transamundus contra regem rebellavit. Super quem rex cum exercitu veniens, ipse Transamundus Romam fuga petiit. In cuius loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneventanorum duce, qui viginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus, eius filius adhuc parvolus, remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt extinguere; sed Beneventanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis extitit, eos perimerunt, sui ducis vitam servantes. Qui Gisulfus dum adhuc propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata Giselperga nomine fuit. Ita rex Liutprand rebus conpositis ad suum solium remeavit; Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Scaunipergam nobili ortam progenie in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in langorem decidens, morti adproximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei genetricis, quae Ad Perticas dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti summitate cuculus avis volitando veniens insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portentum visum est significari, eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprand cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Transamundus, qui Romam fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit.

56. At vero Gregorius dum aput Beneventum annis septem ducatum gessisset, vita exemptus est. Post cuius obitum Godescalcus dux effectus, annis tribus Beneventanis. praefuit; cui in coniugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex igitur Liutprand talia de Spoletio sive Benevento audiens, rursum cum exercitu Spoletium petiit. Qui Pentapolim veniens, dum a Fano civitate Forum Simphronii pergeret, in . silva, quae in medio est, Spoletini se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis ducem et eius fratrem Aistulfum cum Foroiulanis constituit. Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis, eximerunt. Ibi quidam Spoletinorum fortissimus Berto nomine nominative Ratchis adclamans, armis instructus super eum venit. Quem Ratchis subito percutiens, equo deiecit. Cumque eum eius socii perimere vellent, eum pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a tergo venientes, unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit, alterum vero, subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.

57. At vero Liutprand Spoletium perveniens, Transamundum ducatu expulit eumque clericum fecit. Cuius in loco Agiprandum, suum nepotem, constituit. Cum vero Beneventum properaret, Gotscalcus, audito eius adventu, navem conscendere atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus Beneventanis, Gisulfi fidelibus, extinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim perlata est.

58. Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum, suum nepotem, iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita conpositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis civitatis situm est et Coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis Alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus suo proastio miro opere in honore sancti Anastasii martyris Christi domicilium statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula divina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum domini Salvatoris aedificavit, et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei cotidie divina officia decantarent. Huius regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit. Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus ex eius comitibus cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens valde enim eundem puerum amabat cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret eumque peteret, ut pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti ita dixit: "Scio, quam ob causam veneris; sed illud quod postulare missus es iam fieri non potest, quia puer ille defunctus est". Quod cum is qui missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset, rex, licet doluerit, quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir Domini Baodolinus prophetiae spiritum habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non dissimilis aput Veronensem civitatem Teudelapius nomine fuit, qui inter miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit. Eo quoque tempore floruit vita vel actibus Ticinensis ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege aput Spoletium exilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Savini ecclesiam frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit, quod episcopus aput Ticinum futurus esset. Qui postea, cum factum fuisset, basilicam eidem beato martyri Savino in solo proprio aput eandem civitatem construxit. Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes etiam virginitatis flore decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum est, in loco proprio ponemus. At vero Liutprand, postquam triginta et uno annis septemque mensibus regnum optenuit, iam aetate maturus huius vitae cursum explevit; corpusque eius in basilica beati Adriani martyris, ubi et eius genitor requiescit, sepultum est. Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli praepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator. Hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem custodiens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License