Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • Capp. XIII-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

13. Sane quia huius Felicis fecimus mentionem, libet quoque nos pauca de venerabili et sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum adseverat socium fuisse. Denique hic de quo loquimur Fortunatus natus quidem in loco qui Duplabilis dicitur fuit; qui locus haud longe a Cenitense castro vel Tarvisiana distat civitate. Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica sive rethorica seu etiam metrica clarissimus extitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo oculos doleret, utrique ad basilicam Beatorum Pauli atque Iohannis, quae intra eandem urbem sita est, perrexere. In qua etiam altarium in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem, quam optabant, adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum Martinum veneratus est, ut, relicta patria, paulo ante quam Langobardi Italiam invaderent, Toronos ad eiusdem beati viri sepulchrum properaret. Qui sibi, ut in suis ipse carminibus refert, illuc properanti per fluenta Tiliamenti et Reunam perque Osupum et Alpem Iuliam perque Aguntum castrum Dravumque et Byrrum fluvios ac Briones et Augustam civitatem, quam Virdo et Lecha fluentant, iter fuisse describit. Qui postquam Toronos iuxta votum proprium advenit, Pictavis pertransiens, illic habitavit, et multorum ibidem sanctorum gesta partim prosa, partim metrali ratione conscripsit; novissimeque in eadem civitate primum presbiter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus honore quiescit. Hic beati Martini vitam quattuor in libris heroico versu contexuit, et multa alia maximeque ymnos singularum festivitatum et praecipue ad singulos amicos versiculos, nulli poetarum secundus, suavi et disserto sermone conposuit. Ad cuius ego tumulum, cum illuc orationis gratia adventassem, hoc epithaphium, rogatus ab Apro, eiusdem loci abbate, scribendum contexui.

Ingenio clarus, sensu celer, ore suavis,
Cuius dulce melos pagina multa canit,
Fortunatus, apex vatum, venerabilis actu,
Ausonia genitus, hac tumulatur humo.
Cuius ab ore sacro sanctorum gesta priorum
Discimus: haec monstrant carpere lucis iter.
Felix, quae tantis decoraris, Gallia, gemmis,
Lumine de quarum nox tibi tetra fugit.
Hos modicus prompsi plebeio carmine versus,
Ne tuus in populis, sancte, lateret honor.
Redde vicem misero: ne iudice spernar ab aequo,
Eximiis meritis posce, beate, precor.

Haec paucis de tanto viro, ne eius vitam sui cives funditus ignorarent, delibavimus; nunc ad historiae seriem revertamur.

14. Igitur Alboin Vicentiam Veronamque et reliquas Venetiae civitates, exceptis Patavio et Monte Silicis et Mantua, cepit. Venetia enim non solum in paucis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat, sed eius terminus a Pannoniae finibus usque ad Adduam fluvium protelatur. Probatur hoc annalibus libris, in quibus Bergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in historiis ita legimus: "Benacus lacus Venetiarum, de quo Mincius fluvius egreditur". Eneti enim, licet apud Latinos una littera addatur, grece laudabiles dicuntur. Venetiae etiam Histria conectitur, et utraeque pro una provincia habentur. Histria autem ab Histro flumine cognominatur. Quae secundum Romanam historiam amplior, quam nunc est, fuisse perhibetur. Huius Venetiae Aquileia civitatis extitit caput; pro qua nunc Forum Iulii, ita dictum quod Iulius Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur.

15. Non ab re esse arbitror, si etiam ceteras Italiae provincias breviter adtingamus. Secunda provincia Liguria a legendis, id est colligendis leguminibus, quorum satis ferax est, nominatur. In qua Mediolanum est et Ticinum, quae alio nomine Papia appellatur. Haec usque ad Gallorum fines extenditur. Inter hanc et Suaviam, hoc est Alamannorum patriam, quae versus septentrionem est posita, duae provinciae, id est Retia prima et Retia secunda, inter Alpes consistunt; in quibus proprie Reti habitare noscuntur.

16. Quinta vero provincia Alpes Cottiae dicuntur, quae sic a Cottio rege, qui Neronis tempore fuit, appellatae sunt. Haec a Liguria in eurum versus usque ad mare Tyr renum extenditur, ab occiduo vero Gallorum finibus copulatur. In hac Aquis, ubi aquae calidae sunt, Dertona et monasterium Bobium, Genua quoque et Saona civitates habentur. Sexta provincia Tuscia est, quae a ture, quod populus illius superstitiose in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sic appellata est. Haec habet intra se circium versus Aureliam, ab orientis vero parte Umbriam. In hac provincia Roma, quae olim totius mundi caput extitit, est comtituta. In Umbria vero, quae istius in parte ponitur, Perusium et lacus Clitorius Spoletiumque consistunt. Umbria autem dicta est, quod imbribus superfuerit, cum aquosa clades olim populos devastaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License