Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Qui dum ad suam patriam venissent, invenerunt eam a Suavis et aliis gentibus, sicut supra commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt eos extrudere ac delere. At illi optulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes: "Simul possumus vivere et sine conlisione communiter habitare". Cumque illi nullo modo adquiescerent, dehinc optulerunt eis medietatem; post haec duas partes, sibi tantum tertiam reservantes. Nolentibus autem illis, optulerunt cum terra etiam omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc Saxones adquiescentes, certamen expetunt atque inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, statuunt. Sed non eis ut putabant evenit.

8. Nam commisso proelio, viginti milia ex eis interempta sunt, Suavorum vero quadringenti octoginta ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex milia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, devoverunt, se neque barbam neque capilIos incisuros, nisi se de Suavis hostibus ulciscerentur. Qui iterum pugnam adgredientes vehementer adtriti sunt, et sic a bello quieverunt. Mummulo porrexit eumque citius adventare dixit. Quo conperto, Zaban et Rodanus exinde mox ad propria discesserunt. His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italiam rediturus proficiscitur; sed resistentibus nivibus, praedam ex magna parte relinquens, vix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit a sic ad patriam pervenit.

9. His diebus advenientibus Francis, Anagnis castrum, quod super Tridentum io confinio Italiae positum est, se eisdem tradidit. Quam ob causam comes Langobardorum de Lagare, Ragilo nomine, Anagnis veniens depraedatus est. Qui dum cum praeda reverteretur, in campo Rotaliani, ab obvio sibi duce Francorum Chramnichis cum pluribus e suis peremptus est. Qui Chramnichis non multum post tempus Tridentum veniens devastavit. Quem subsequens Evin Tridentinus dux, in loco qui Salurnis dicitur, suis cum sociis interfecit praedamque omnem quam ceperat excussit expulsisque Francis, Tridentinum territorium recepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License