Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

25. Hoc tempore isdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque praedicatione ad Christum Anglos convertit.

26. His diebus, defuncto Helia Aquileiensi patriarcha postquam quindecim annos sacerdotium gesserat, Severus huic succedens regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaracdus patricius veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum e basilica extrahens, Ravennam cum iniuria duxit cum aliis tribus ex Histria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo atqueVindemio, necnon etiam Antonio iam sene Ecclesiae defensore. Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare conpulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui a tempore papae Vigilii vel Pelagii a Romanae Ecclesiae desciverat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Gradus reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaracdus patricius a daemonio non iniuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeavit. Post haec facta est sinodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham Aquilei .ensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat Ravennae. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt haec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus [Concordiensis], Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis et Adrianus Polensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.

27. Hac tempestate rex Authari ad Histriam exercitum misit; cui exercitui Evin dux Tridentinus praefuit. Qui post praedas et incendia, facta pace in annum unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Comacina Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat et iam se per viginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eandem insulam tradidit, ipse vero, ut optaverat, dimissus a rege, cum sua uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula divitiae multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License