Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. His diebus Tassilo a Childeperto rege Francorum aput Baioariam rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclavorum provinciam introiens, patrata victoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.

8. Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus Ravennae Romam properavit. Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae a Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium, Horta, Tuder, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus, cum valido exercitu civitatem Perusium petiit; ibique per dies aliquot Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine mora captum vita privavit. Huius regis adventu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis homeliis refert. Rex igitur Agilulf, rebus conpositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, suggerente maxime Theudelinda regina sua coniuge, sicut eam beatus papa Gregorius suis epistulis saepius ammonuit, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam pepigit. Eidemque reginae idem venerabilis sacerdos pro gratiarum actione hanc epistulam direxit:

9. "Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia vestra ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in futuro conpenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis, quatenus christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete atque, ubi causa mercedis se dederit, elaborate,ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis". Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem: "Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia petitionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesse nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo quo debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere et dimittere deberemus".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License