Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • Capp. XVI-XIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XIX

16. Sequenti anno Ariulfus dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat, moritur. Hic Ariulfus cum bello contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque patrasset, requirere a suis hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent, se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: "Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui, quotiens me adversae partis aliquis percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clyppeo protexit". Cumque dux ipse prope Spoletium, ubi basilica beati martyris Savini episcopi sita est, in qua eiusdem venerabile corpus quiescit, advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem christiani, quotiens in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare. Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit: "Et potest fieri, ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet?". Qui cum hoc dixisset, equo desiliens eandem basilicam conspecturus intravit. Tunc aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in proelio adiutorium contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald superioris ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui cum victoriam coronatus est, nomine Teudelapius, ducatum suscepit.

17. Circa haec tempora coenobium beati Benedicti patris, quod in castro Casino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: "Vix apud Deum optinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur". Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater conposuerat, et quaedam alia scripta necnon pondus panis et mensuram vini et quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit; sub quo haec distructio facta est.

18. Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit; qui ortus in Foroiulii fuerat et Gisulfi Foroiulani ducis filios educarat eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis extat epistula beati papae Gregorii in hunc modum directa:

19. "Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari. Indicamus autem, propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License