Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-II

1. Nunc papilionum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX: erunt papiliones X, qui decurrunt in longitudine pedum CXX. Nam quod ad latitudinem [est] hemistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur pedes X, armis pedes V, iumentis pedes VIIII: fiunt pedes XXIIII; hoc bis XLVIII: quoniam, cum contrariae tendent, efficitur striga pedum LX, reliqui pedes XII qui conversantibus spatio sufficient. Haec pedatura ad plenam centuriam est computata. Ex quibus in vigiliis singulis <quaterni> erunt et non plus quam octonos papiliones singulae tendunt. Ita fiet ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum tensionem accipiat; alioquin plus dari oportuisset.

2. Legiones, quoniam sunt militiae provinciales fidelissimae, ad vallum tendere debent, ut opus valli tueantur et exercitum gentibus imperatum suo numero corporali in muro teneant. Quando autem supplementa plura fuerint, ubi necesse est cohortis pedaturam extendere, servata latitudine hemistrigii, et id pede manenti, eam mutabimus, ut quibus fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per CCXL, in modum formae subiectae, vel LX per CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim pedes per DCCXX cohors <in> unum occupat: nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo pariter minuetur. Quodsi legiones plures acceperimus et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohortis circa vallum crebrius ponere, convertimus pedaturam: quod fuerit signis, tabulino <erit> nec hemistrigia mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque generis <formam> subiecimus. Aliquando cohorti CL per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, devitari debet de eo, quod centuriae suo ordine tendere non poterint et pedatura cohortis una parte nudabitur, sicut forma subiecta est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License