Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

3. Cohors prima causa signorum et aquilae intra viam sagulariam et, quoniam duplum numerum habet, duplam pedaturam accipiet, utputa signis pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, vel signis <pedes> CLXXX, tabulino pedes CCXL; formae ratio ut reliquis. Igitur si legiones impares, hoc est tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus praetorii per rigorem viae sagularis tendere debebunt, alia in praetentura similiter per rigorem viae sagularis intrantibus portam praetoriam parte laeva; dextra cohors contraria tendat ut possit exercitus combinatus educi.

4. Quotiens autem quinque vel sex legiones acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus praetorii tendere debebunt, duae in praetentura supra quibus valetudinaria, deinde vexillarii vel cohors secunda; et si res exiget, cohors peditata quingenaria loco vexillariorum solet superponi, et si strictior fuerit pedatura, cohorti legionariae dari debet, sed numero suo, ut CXX pedes valetudinarium et reliqua quae supra tendent accipiant, hoc est veterinarium et fabrica, quae ideo longius posita est ut valetudinarium quietum esse convalescentibus posset. Quorum pedatura in singulas species ad homines CC solet computari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License